mulieris, filie quondam talis, tutorio et mundualdatico  
nomine pro ea, et in solidum et proprio et privato  
eorum nomine, et in solidum, se et suos heredes et bona  
ad hec observanda obligando, promiserunt et iuraverunt  
tali vel tali, recipienti pro tali eius filio, vel altero  
extraneo, quod dabunt et tradent dicto I. talem in  
sponsam et legiptimam uxorem tali termino, vel in termino  
quem dixerint talis et talis et cetera, ut supra.  
Et quidem predictus Petrus pro ipso I. filio suo, vel  
altero extraneo, et proprio et privato suo nomine, et  
utroque iure et nomine in solidum obligando, promisit  
et iuravit eidem I. se facturum et curaturum ita quod  
dictus eius filius, vel alius, accipiet ac recipiet dictam  
I. in sponsam et uxorem suam legiptimam di to termino,  
et maritali affectu anulabit, et ad domum suam  
ducet, et dotem tot librarum, vel dotem quam dixerint  
talis et talis, confitebitur, et donationem ei faciet secundum  
constitutum Florentinum, se et sua [bona] dicto  
iudici cum personis necessariis obligando; que omnia et  
singula facere et observare promisit et iuravit, nisi remanserit  
et cetera, ut supra de confessione arrarum sponsalitiarum,  
et de fideiussoribus, si dati fuerint. Et est  
notandum quod dos sine matrimonio minime esse potest,  
matrimonium vero sine dote optime fieri potest,  
et esse puta quod quis potest accipere quandam in  
uxorem, et facere ei donationem de suis bonis, sive de  
quarta parte suorum bonorum, ut supra continetur, ad  
hoc tamen quod hec, sive ipsa donatio, non excedat  
ultra libras .L., propter constitutum Florentinum, non  
confitendo dote[m] ex ea vel pro ea, cum non habeat;  
et debet mulier habere etatem .XII. annorum, et vir  
.XIIII. annorum vel ultra; infra vero, scilicet a septimo  
anno supra, possunt fieri sponsalia. Sponsalia quidem  
sunt futurarum nuptiarum promissio, sunt enim nuptie  
sive matrimonium viri et mulieris coniuntio, individuam  
vite consuetudinem retinens; que sponsalia fieri  
possunt in hunc modum. 
v
  |  
  |