non fecerint et non compleverint hec omnia in parte suprascripti 
monasterii unam libram auri se et suos heredes componere obligaverunt, 
et omnia nobis percompleant, per nominatam guadiam 
se ipsos ad pignerandum obligaverunt ad pars suprascripti monasterii, 
vel eius misso per nominatim bovi, bacce, porcos, cavalli 
et omnia sua usque ad legem. Ego Ioannes notarius scripsi. 
Ego Benedictus iudex. 
DE CASA LAURENTI. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Tricesimo 
secundo anno principatus domni Pandulfi gloriosi principis, 
et .V.° anno principatus domni Landulfi filii eius, mense februario, 
prima indiccione. Memoratorium factum a me Paulo, Domini 
gracia abbate Sancti Vincencii monasterii, situm in partibus Samnie, 
super fluvio Vulturno, de eo quod ante presenciam Benedicti iudicis 
et aliorum testium voluntarie sue guadiam dedit mihi Dominico 
Bonefaro de Landi, nativi de territorio Sancti Petri de Trite,
  |  
  |