assumentes, omnem lugendi materiam deponatis, diligentius advertentes,
quod quem diligit Dominus corrigit et castigat, et illis locum inconstantie
tribuit, quorum mentes longa felicitas enervavit.
[…] excepit, a qua divine potestatis auctoritas, humane salutis auctorem,
hominis filium Deum et hominem non exemit? An quia flebile miserabilis
vite huius cito evasit exilium et in desertum patrie melioris iuxta
spei nostre confidentiam evolavit? An quia priusquam provectiorum etatum
experiretur erumpnas, et antequam malitia in eo perverteret intellectum,
aut animam ipsius figmenta deciperent vanitatum raptus est de iniquitatum
medio et, miserante Deo, in viventium fasciculo collocatus? An
quia pueritie sue leta et innocenti ut creditur sorte perfunctus priusquam
illum mortalis vite protractio robustioris adolescentie inficeret luxibus,
aut ambitum iuventutis afficeret defectibus torpide senectutis, meruit
quasi adhuc primevum et tenerum germen de cerebro Regie sublimitatis
abscidi, incorruptibiliter radicandus in desiderabili suspirii nostri centro
et eorum qui agnum Dei mirandis gressibus prosequuntur felicissimis
cetibus inserendus? Hanc enim ex eo procul dubio spem de ipso complectimur,
quod preoccupavit, ut gaudenter accepimus, in confessione humili
et sacramentorum fidei perceptione devota, faciem iudicantis, quibus in
morte, mortis stimulo superato, in celestium potentiarum atria post caput
fidelium Christum, per fidei meritum, nondum cognitis mundi negotiationibus,
|
|