cum tamen multe sint, inter se de facili nunquam contendunt.
<10>. Viri nichil operantur omnino exceptis sagittis, et etiam aliquantulum
de gregibus habent curam; sed venantur et se exercitant
ad sagittandum. Omnes enim a parvo usque ad magnum sagittarii
sunt boni; et statim pueri eorum, quando sunt duorum vel
trium annorum, incipiunt equitare, equos regunt et currunt in eis,
et dantur eis arcus secundum suam etatem, et instruuntur ad sagittandum:
agiles enim sunt valde, necnon et audaces.
<11>. Virgines et mulieres equitant et agiliter currunt in equis,
ut viri. Vidimus etiam eas pharetras et arcus portare. Et tam viri
quam mulieres diu in equitando possunt durare; brevissimas habent
strepas, equos bene valde custodiunt, immo rerum omnium
sunt maximi conservatores. Mulieres eorum omnia operantur: pellicia
vestes, calceos, ocreas et omnia opera que de corio fiunt;
currus etiam ducunt et reparant, camelos onerant, et velocissime
sunt et strenue in omnibus operibus suis; femoralibus omnes
utuntur, et alique sicut viri sagittant.
|
|