Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 195


indecens est eos esse iniuriatores et contumeliosos.
Nam poenas inferre debent, non iniuriam, vel contumeliam,
vel nequitiam: sed propter iustitiam, et propter
commune bonum. Quinto maxime a regibus et principibus,
et universaliter ab omnibus dominantibus, est
mendacium fugiendum, ne seipsos contemptibiles reddant:
si enim mendacium reddit homines contemptibiles,
quanto magis indecens est regiam maiestatem contemptibilem
esse, tanto maiori cautela studere debent,
ut inhaereant veritati. Sexto indecens est eos non habere
modum in actionibus suis: quia cum alia sint moderanda
per mensuram, maxime decet mensuram et regulam
moderatam esse reges et principes: ergo quia aliorum
debent esse regula et mensura, potissime eos decet mederatos
esse.
Qui mores senum sunt vituperabiles, et quomodo
reges et principes ad huiusmodi
mores se debeant habere.

Enumeratis moribus iuvenum, et ostenso quomodo
ad mores illos reges et principes se debeant habere.
Restat videre, qui sunt mores senum, et quomodo reges
et principes se debeant habere ad mores illos. Senum
autem quidam mores sunt laudabiles, quidam vituperabiles.
Philosophus autem 2 Rhetoricorum, inter alios
mores quos tangit de senibus, enumerat sex vituperabiles
mores. Primo enim senes sunt nimis increduli Secundo
sunt valde suspitiosi. Tertio sunt timidi et pusillanimes.
Quarto sunt illiberales. Quinto sunt difficilis spei,
vel sunt malae spei. Sexto non verecundantur, sed sunt
inerubescitur. Sunt enim primo senes increduli. quod
ex experientia contingit. Nam quia in multis expertis

Torna all'inizio