4. Praeterea, voluntas est principium rerum operabilium, quae ad practicum
intellectum pertinent. Sed intentio non tantum est in practicis, sed etiam in
speculativis, in quibus etiam finis invenitur. Ergo intentio non pertinet ad
voluntatem.
5. Praeterea, potentiae non potest attribui nisi duplex actus: vel qui convenit
sibi per se, vel qui convenit sibi in ordine ad aliam potentiam. Sed intentio non
potest esse actus voluntatis per se consideratae, quia non denominatur a voluntate;
actus autem qui est alicuius potentiae per se, denominatur ab ipsa, sicut
intelligere ab intellectu: similiter etiam non est actus eius secundum ordinem
ad rationem, quia sic actus eius est eligere, ut supra dictum est. Ergo intentio
nullo modo est actus voluntatis.
SED CONTRA, meritum et demeritum in sola voluntate constitutum est. Sed secundum
intentionem praecipue attenditur meritum et demeritum. Ergo intentio ad
voluntatem pertinet.
Praeterea, ut in littera dicitur, intentio est de fine. Finis autem habet rationem
boni. Cum igitur bonum ad voluntatem pertineat, quia est obiectum eius, videtur
quod intentio voluntatis sit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ex ipso nomine intentionis potest accipi ad quam
potentiam pertineat. Intendere enim dicitur, quasi in aliud tendere. Intendere
autem in aliquid, est illius potentiae ad quam pertinet prosequi et fugere aliquid.
Haec autem est appetitus vel voluntas; non autem intellectus. Sed verum
est quod intellectus practicus dicit aliquid de fugiendo vel prosequendo, ut in
3 De anima dicitur; unde iudicium fugae et prosecutionis ad intellectum
practicum pertinet; non autem ipsa prosecutio et fuga. Intellectus autem
speculativus neque fugit aut prosequitur, neque etiam aliquid de fugiendo et
prosequendo dicit; et ideo intentio non est actus cognoscitivae, sed appetitivae.
Per hoc autem quod dicitur in aliquid tendere, importatur quaedam distantia
illius in quod aliquid tendit; et ideo quando appetitus fertur immediate in aliquid,
non dicitur esse intentio illius, sive hoc sit finis ultimus, sive sit aliquid ad
finem ultimum: sed quando per unum quod vult, in aliud pervenire nititur, illius
in quod pervenire nititur, dicitur esse intentio. Hoc autem est finis: propter
quod intentio dicitur esse de fine, non secundum quod voluntas in finem absolute
fertur, sed secundum quod ex eo quod est ad finem, in finem tendit. Unde
intentio in ratione sua ordinem quemdam unius ad alterum importat. Ordo
autem unius ad alterum, non est nisi per intellectum, cuius est ordinare. Sed in
quibusdam intellectus ordinans appetitum in finem est coniunctus ipsi appetitui,
sicut in habentibus intellectum, ut in homine et in Angelo; in quibusdam autem
|
|