DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Nectareos suavissimosque precelsos regales apices vestros cum nimio cordis
suscepimus amore. Quos reserantes reperientesque vestram regalem sospitatem simul
spiritalis filiae nostrae, domnae reginae, vestraeque nobilissimae prole salutis prosperitate,
magnas omnipotenti Deo referuimus grates, qui vobis per intercessionibus
beati Petri apostoli, fautoris vestri, nobis velut inmeritis iugiter pro vobis exorantibus,
indesinenter victorias ubique tribuet et omnia circa vos salubriter disponet, tam marcas
quamque confinia.
Magis quippe de subiectione Baiuariorum, sicut nempe prediximus et optavimus,
ita et prestolantes audivimus de vestra precelsa regale in triumphis victoria.
Nempe quidem meminere credimus, qualiter vobis per anteriores nostras apostolicas
emisimus syllabas de Capuanis, qui ad nos venerunt per vestrum regalem
adminiculum. Quatenus, dum ipsas nostras vobis emisissemus sillabas, post aliquantos
dies prelatos Capuanos in confessione protectoris vestri, beati Petri apostolorum principis,
iurare fecimus in fide eiusdem Dei apostoli et nostra atque vestrae regalis
potentiae.
Et post actum sacramentum unus ex ipsis Capuanis, Gregorius presbiter, nobis
repetiit secreti loqui asserens: ‘Quia nullo modo iam quippiam celare possum, tale
vobis prebente sacramentum’; et dum a nobis enucleatius sciscitatus fuisset, retulit
nobis dicens: ‘Quia dum domnus Carolus, magnus rex, preterito anno a Capuana urbe
reversus fuisset, Arichis dux suus aput inperatorem, Deo sibi contrario, emisit missos,
petens auxilium et honorem patriciatus una cum ducatu Neapolitano sub integritate,
simul et suum cognatum Athalgisum cum manu valida in adiutorium dirigendi, promittens
ei, tam in tonsura quam in vestibus usu Grecorum perfrui sub eiusdem
imperatoris dicione. Haec audiens autem imperator, emisit illi suos legatos, scilicet
spatarios duos cum diucitin Siciliae, ferentes secum vestes auro textas, simul et
spatam vel pectinae et forcipes patricium eum constituendi, sicut illi predictus Arichisus
indui et tondi pollicitus fuerat, petentes Rumualdum eiusdem Arichigisi filium
in obsidiatum. De vero Athalchisus eius cognato emisit ei dicens: ‘Qui aput illum
non dirigimus, sed eum dirigimus cum exercito in Tervisio aut Ravenna’.
|
|