Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 282


ARTICULUS 3
Utrum primum peccatum Angeli fuerit superbia.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum Angeli primum non fuit de genere superbiae, sed
aliud. Quia, sicut 1 Timoth., 6, 10, dicitur, «radix omnium malorum est cupiditas
vel avaritia». Sed peccatum Angeli fuit quasi omnium peccatorum radix.
Ergo suum peccatum fuit cupiditatis, vel avaritiae.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod averti a Deo est odio habere vel invidere.
Sed Angeli peccando a Deo aversi sunt. Ergo eorum peccatum fuit invidiae vel
odii.
3. Praeterea, fugere laborem in bonis spiritualibus pertinet ad accidiam. Sed
Bernardus dicit, quod in hoc fuit Angeli peccatum, quod sine labore gloriam
habere voluit. Ergo videtur quod suum peccatum fuit accidiae.
4. Praeterea, quicumque non facit illud ad quod tenetur, peccat per omissionem.
Sed Angelus debuit conferre de Dei ordinatione, ne ultra ipsam appeteret
aliquid, quod non fecit. Ergo per omissionem peccavit.
5. Praeterea, inter virtutes primum locum tenet fides, quasi fundamentum. Sed
infidelitas fidei opponitur. Ergo cum Angeli peccatum primum fuerit, videtur
quod fuerit infidelitas.
SED CONTRA, sicut dicitur Eccle. 10, 15, «initium omnis peccati est superbia».
Sed a malitia diaboli omne peccatum originem trahit. Ergo videtur quod suum
peccatum fuit superbia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod superbia tribus modis accipitur. Uno modo prout
sumitur habitualiter, scilicet quaedam inclinabilitas, vel ex naturae inflexibilitate
tantum, vel ex fomitis corruptione, ad superbiam; et sic dicitur superbia
initium omnis peccati. Alio modo dicitur superbia secundum quod aliquis
actualiter se effert extra praecepti limites, ut praecipienti non subiiciatur; et sic
non est speciale peccatum, sed quaedam generalis conditio, omne peccatum
consequens ex parte aversionis. Tertio modo dicitur superbia inordinatus appetitus
propriae excellentiae, et praecipue in dignitate vel honore; et sic est speciale
peccatum, unum de septem capitalibus vitiis; et sic primum peccatum
Angeli superbia fuit: quod patet tum ex desiderato, quia eminentiam dignitatis
appetiit: tum etiam ex motivo, quia ex consideratione propriae pulchritudinis in
peccatum ruit.

Torna all'inizio