Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 137


propter eorum requiem, et est necessarius somnus in vita.
sic quia studendo, vel negociis regni insistendo, vel
alia faciendo, continue laboramus, aliquae delectationes si
sint iocosae, si sint moderatae et honestae, non ociosae, interponuntur
curis, et laboribus nostris. Quare cum in
talibus contingat peccare, et bene facere, oportet circa
ipsos iocos virtutem aliquam, per quam debite nos
habeamus ad ludos. In ipsis enim iocis quidam superabundant
desiderantes omnino risum facere. de quibus
Ethicorum dicitur, quod magis conantur risum facete,
quam decora dicere. Huiusmodi autem sunt histriones,
quos Philosophus appellat bomolocos. Philosophus
enim tales assimilat avibus rapientibus. praedam sacrificatam
in templis Gentilium. Sicur enim aves illae non
curabant qualitercunque possent aliquid de illa praeda capere:
sic volentes omnino facere risum, et provocare alios
ad cachinnum, non curant qualitercunque possint capere
dicta, vel facta aliorum, et convertere ea in ludum, et cachinnum.
Hi ergo superabundant ludis. Aliqui vero econtrario,
deficiunt: et hi vocantur duri, et agrestes. Huiusmodi
autem sunt non sustinentes aliquem ludum, nec dicentes
aliquid ridiculum: immo dicentibus sunt molesti. Patet
ergo quid est iocunditas, vel eutrapelia, prout est virtus,
et ut hic de ea loquimur, quia est reprimens superfluitates
ludi, et moderans duritias. Huiusmodi autem
virtus habet esse tam circa moderationem duritiae, quam
circa repressionem superfluitatum in ludo: non est tamen
circa haec aeque principaliter, quia virtus semper est principalius
circa difficilius.Reprimere autem superfluitates
ludorum est difficilius, quam moderare defectus. Habet
enim ipse ludus quandam delectationem annexam, propter
quam magis inclinamur, ut sequamur delectationes
iocosas, quam ut fugiamus illas. Viso quid est eutrapelia
sine iocunditas, et circa quae habet esse, quia principalius
est in reprimendo superfluitates ludi, ex consequenti circa

Torna all'inizio