Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

89


Ianuenses requisivit ut ad recuperationem civitatis Antiochie
exercitum mitterent galearum. Ianuenses igitur summo pontifici
obedientes, galeas .XL., ut supra dictum est, armatas strenue
in Siriam direxerunt. anno autem Domini .Mo.LXXXXIXo.
cum magno exercitu Galicorum et aliorum peregrinorum
sub duce Godofredo de Bugnono, Antiochiam venientes, ipsam
potenter ceperunt, Deo gratias magnas referentes. Sarraceni
vero, magno exercitu congregato, Antiochiam redierunt, ipsam
recuperare volentes. sed Ianuenses cum ceteris Christianis ipsos
penitus fugaverunt, et sic Ianuenses cum victoria magna et immenso
gaudio ad propria sunt reversi. fecit etiam civitas
Ianue in statu sue progressionis aliud factum magnificum, quod ad
magnam victoriam de hostibus eis cessit. nam circa Domini
annos .M.CXX. Ianuenses contra Pisanos galeas .LXXX.
et gatas multas et alia ligna potenter armaverunt, et per Arnum
fluvium pergentes et in terram descendentes, stantarium et
vexilla in terra fixerunt et exercitum Pisanorum fugarunt, et
sic Pisani territi cum eis composuerunt, promittentes quicquid
Ianuenses peterent se facturos. et quoniam Pisani multos Ianuenses
in carcere detinebant, Ianuenses illuc accesserunt et eos inde

Torna all'inizio