Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 520


vadavit Mediolanensis archiepiscopus et pene aliorum omnium
exercitus.
Cumque fuerunt ultra, ceperunt murmurare milia multa,
quod ea tellus esset advenis et peregrinis mortifera, licet ad
diversos usus hominum haberetur fructifera. „Ideoque non est
inmorandum in ea, quia insperato adgregabit nos sibi mortis
hydea. Itaque in brevi, quod faciendum est, faciamus et
quantocius frena retorqueamus.”
Tunc abiecta formidabili suspitione cunctarum urbium
proceres coacervatim humiliant se ad vestigia domini nostri
regis, quos benigne suscipiens fecit participes sui gregis.
Quibus dedit spem suę reversionis secundum voluntatem
omnium seculorum dispositoris. Post annum vero rediit
Romam iterum et manifestavit Romanis se ipsum. Quanta
autem et qualia operatus est ibi, non est nobis dicendum per
singula, quoniam non est tanti operis sufficiens nostra hystoriola.
Frater vero Benzo volens de corde domini sui HEINRICI
exterminare mordacis cure pressuram direxit ei pro
munere sequentis libri scripturam, ut ex ea recreatus aliquantulum
quasi novus redeat ad belli spectaculum.

Torna all'inizio