Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 45


luminaria sunt, quomodo occulta sunt? Et si occulta sunt, quomodo
expressa? Sed luminaria scientie sancte Scripture sunt occulta in velamento
littere, ut figure defendant, sicut iam dictum est, a vilitate secretum.
Vel propter commoditatem sunt occulta, ut quemadmodum
ait magnus ille philosopus «cum sint archani fida custodia, tum id
habent commodi, quod cum his solis, qui digni sunt, colloquuntur».
Vel inde sunt occulta, quia secundum Apostolum, ex parte cognoscuntur
et imperfecte, per speculum scilicet et in enigma[te]; ideoque cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Expressa
vero proinde sunt, quia, etsi perfectionem tantorum secretorum non
habemus, veritatem tamen eorum essentie expressam per fidem tenemus.
Subsistunt enim hec in nobis per fidem.
Sed quomodo luminaria scientie sancte Scripture sunt deifica?
Numquid faciunt Deum esse illos, qui credunt in ea? Numquid homo
credens et venerans ea luminaria efficitur Deus? Ad quod dicendum
quod omnis, qui credit hec luminaria et diligit, potestate fit Deus;
recipit enim Deum, ut per fidem habitet in corde suo. Et secundum
Iohannis oraculum «quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem
filios Dei fieri». Et non solum christianus per fidem fatetur se
fore Deum, sed etiam ethnicus secundum animum asseverat se Deum
esse, dicente Tullio in Somnio Scipionis, que verba Stoicorum sunt.
Ait enim Africanus, qui videbatur de excelso et pleno stellarum illustri
et claro quodam loco loqui, ad Scipionem. Hortatur enim eum et ait:
«Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc.
Nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est
quisque, non ea figura que digito monstrari potest. Deum igitur te
scito esse; siquidem est Deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui
providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui prepositus
est».
Sequitur: Hec et nos didicimus, id est hec luminaria nominum divinorum,
que supra posuimus, didicimus nos a sacra Scriptura, et non
ex nobis finximus. Nunc quidem quanto tempore corruptionis mortalitatisque
testeo indumento circumdamur, didicimus nobis illa irrationabiliter,
id est per sacra velamina eloquiorum divinorum, quibus misterium
divinitatis et humanitatis, id est dispensatio incarnationis, sub littere velamento

Torna all'inizio