Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 435


2. Cum beatus Augustinus, divinarum scripturarum tractator cautissimus, in libro
de verbis Domini commemorasset sanctum Domini tribus personis compraehendisse episcopalis
officii viros, subiunxit ita: Si invenerimus tres istas personas, invenit sanctitas
vestra et quos diligamus et quos tolleremus et quos caveamus
. Sed tertiam personam,
quam cavendam esse praemonuit, auctoritatis ignarus populus Romanus pro pastore
habere in sancta Romana ecclesia congaudet. At vero idem pastor eandem venerabilem
sedem, quam iniuria obtinuisse fertur, Iulia et Plautia lege contempta, vi possidere
laborat audacter. Sed quia non est inventus in clero, qui hoc corde percipiat,
tam exitiali violentia doleat, piae matri subveniat, impugnanti leges leges opponat,
operam dedi, indignatione cogente, cognoscere, quid super hac re humani generis
ductrix censeat ratio. Hanc autem, quia inter praefati pastoris fautores indagando
nusquam inveni, prae tedio nusquam putavi. Ad cuius tamen notitiam me errantem
per devia tandem miserata perduxit Cyllenia virgo. Iuxta eam vero cernere erat mater
virtutum. Nec minus prudentiam iuris in parte iudicandi familiariter rationi adhaerere
depraehendi. Caeterum cum hae tres quasi humanae vitae nutrices baiulaeque esse
videantur, quibus semper fuit in actu in dubiis recte consulere rebus, ab earum igitur
consultatione discedere quid aliud est quam extra viam currere? Scriptum nanque
est: Qui extra viam currit, inaniter currit, ad laborem currit . Nam quia sunt iustitiae
et veritatis amicae, non immerito conqueri videntur de Romani pastoris praedicatione
et iuditio, quia in utraque cognoscitur violasse mandata; praedicatione quidem, qua
pacem in bellum, concordiam in seditionem mutasse deploratur; iudicio vero, quo contra
apostoli iudicium dicentis: Nolite ante tempus iudicare , in Henricum regem iustum,
fortem, severum, magnanimum, largum, beneficum, liberalem, iuditialem ausus est dare
sententiam. Nam eum prius perpendere oportuit, cuiusmodi iuditium de se ipso legitime
fieri posset. Gregorius in epistola ad Regareth regem missa: Quoniam, qui semetipsum
prius non iudicat, quid in alium recte iudicet, ignorat
. Sed huic considerationi
adprime impedimento fuisse declaratur, quod saepius in cuiusdam sapientis anteriore
mantica vitia aliena, in posteriore quidem sua reponere consuevit. Nam apostolus: In
quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas
. Gregorius: Omni carere debet errore,
qui viam rectitudinis aliis tentat monstrare
. De eodem quidam sapiens ait: Carere
debet omni vitio, qui in alterum maledicere paratus est
. Quare ipsa laesione, qua Henricum
regem laesit iniuste, patenter laesisse orthodoxae fidei imperatores convincitur,
qui sua sancta industria simul cum praedicatoribus super fundamentum apostolorum
sanctam aedificasse firmantur ecclesiam; quippe hi quoque ad aream dominicam interdum
plures manipulos imperando quam praedicatores praedicando portaverant. Huius
rei exemplum prompte protulisse prudentia iuris ratione iubente monstratur. Constantinus
imperator in primo libro Codicis: Placuit in omnibus locis atque urbibus universis
claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari.
Volumus enim cunctos sacrificiis abstinere. Quod si aliquid forte huiusmodi perpetraverint,
gladio ultore sternantur. Facultates etiam perempti fisco vindicari decernimus,
et similiter puniri rectores provinciarum, si facinus vindicare neglexerint
. Item
de eodem Gratianus, Valentinianus, Theodosius augusti: Cunctos populos, quos clementiae
nostrae regit imperium, in tali volumus religione versari, quam divinum Petrum

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio