Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 475


quas nunc serpentes dicimus, ex Graeco, quia illi erpeta,
nos pro aspiratione eorum S littera posita, ut ex sex, epta
septem.
Suffibulum vestimentam album, praetextum, quadrangulum, oblongum, quod in capite Vestales virgines sacrificantes habebant,
idque fibula conprehendebatur.
Summanalia liba farinacea in modum rotae fincta.
Sanates dicti sunt, qui supra infraque Romam habitaverunt.
Quod nomen ideo his est inditum, quia, cum defecissent
a Romanis, brevi post in amicitiam quasi sanata
mente, redierunt.
Sex Vestae sacerdotes constitutae erant, ut populus pro
sua quisque parte haberet ministram sacrorum, quia civitas
Romana in sex erat distributa partes: in primos secundosque
Titienses, Ramnes, Luceres.
Sublucare arbores est ramos earum supputare, et veluti
subtus lucem mittere; conlucare antem succisis arboribus locum
luce inplere.
Spurcum vinum dicebant, cui aqua admixta, aut igne tactum
erat, mustumve antequim defervescat.

Torna all'inizio