: Annales Veronenses antiqui

73


94.
.MCCXLV. Pontifices.
[A] Hoc etiam anno, mense iulio, inventa sunt ossa Alboini
regis Lombardorum in cassa una ligni, in muro scale palacii Iohannis
de Palacio de supra portam, quem eius uxor interficere fecit,
ut in Gestis Lombardorum invenitur.
95.
.MCCXLV. Imperatores.
[A] Hoc, die octavo intrante ianuario, Bonacursius et Henrigetus
fratres de Monteçambano dederunt castrum Maranni in
virtute comunis Verone et domini E. de Romano et pax facta est
inter homines Marani et comune Verone.
96.
.MCCXLV. Imperatores.
[A] His temporibus, die veneris secundo intrante iunio, Fridericus
serenissimus imperator Veronam venit et secum duxit
elespantem.
Eodem mense venit Conradus eius filius res Alimannie et
venerunt imperator Constantinopolitanus, dux Marani, dux Carinthie.
Penultimo autem die ipsius mensis venit dux Austrie,
qui superbus venit et humiliatus factus. expave recessit propter
conflictum etiam habitum inter iniquos Teutonicos Austrie et Veronenses.
Curia imperatoris remansit et in Lombardiam perrexit
directo itinere et congregato exercitu, de mense octubri perrexit in
territorio Mediolanensi, destruendo villas et possessiones.

Torna all'inizio