Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 437


Revera in civitate Capuae a morte quemdam puerum suscitavit,
qui iocando cum pueris in flumine cecidit, cuius cadaver limus
fluminis diu in modum sepulchri obtexit. In civitate Suessa iuvenem
quemdam domus ruens subito interfecit, qui ad vocationem sanctissimi
patris Francisci non solum revixit, sed etiam illaesus apparuit.
In Sicilia a consimili morte iuvenem alium ad vitam gloriose reduxit.
In Alamannia vero mortuum alterum suscitavit. Alios vero
septem, qui iam ad exitum propinquabant, ab ipsa fauce mortis eduxit.
16 Quosdam ab informi genitalium pondere, quorum ad illas inferiores
partes intestina omnia defluebant, tam mirabiliter in momento
sanavit, quod stupidi effecti, per somnium sibi putarent illudi potius
quam vera suae curationis tam cito remedia experiri. Mulierem
quamdam, per viginti tres annos fluxus sanguinis passam, misericorditer
liberavit; aliam vero eiusdem morbi passione per septennium
fatigatam sanam effecit. Clericus quidam, qui mortiferum biberat,
ad eius invocationem venenum evomuit. Captivorum plurium
liberator piissimus aperuit carceres, vincula dissolvit, liberos abire
permisit.

Torna all'inizio