Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 31


captiui, uenundati sub peccato, obligati nimirum in eo cyrographo
decreti quod ipse tulit de medio, delens sanguine suo, quod
nullius alius redemptorum delere potuit sanguis. Adfixit illud
cruci, palam triumphans in semetipso. Similiter saluator ille, quia
nos saluos fecit qui perditi eramus. Vnde et unus ex his qui
perierant confidenter postulat ut requiratur et saluetur ab eo. Erraui
inquit sicut ouis quae perierat, require seruum tuum, domine.
Non
saluatus ille, sed saluator, quia numquam perierat. Venit enim ait
ipse de se filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat.
Noli insultare illi cum iudaeis conuiciantibus. Alios inquiunt saluos
fecit, se ipsum non potest saluum facere.
Qui alios utique saluos fecit,
saluari procul dubio ab alio non eguit. Dextera ait mea auxiliata
est mihi.
Liberator etenim ille, non liberatus, quia numquam fuit
seruus peccati. Omnis refert qui facit peccatum, seruus est peccati.
Nos namque liberati qui sub iugo peccati depressi, serui facti
demoniacae dominationis. Ius in nobis tyrannicae potestatis princeps
huius mundi rectorque harum uindicabat tenebrarum. Quod
quippe iugum peccati tunc a facie olei conputruit, quando in
discipulos redemptor noster insufflauit dicens: Accipite spiritum
sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis.
Ipse se denique
liberatorem adseruit qui dicebat: Si uos filius liberauerit, uere liberi
eritis.

I 26 (I 26) Hoc igitur modo, sicut praemisimus, honestae et
absque ulla iniuriae calumnia potest non ille adoptatus sed adoptator
praedicari, quamuis non sit hoc nomen usitata tritum locutione
et ideo forte praetiosum, quia rarum. Non ille certum est adoptatus,
sed potius adoptator, quia numquam fuit peccando extraneus,
numquam prorsus fuit filius irae, conceptus in iniquitatibus, nec
in delictis parturiit eum mater sua,quem natum de spiritu sancto
uirgo mater unum in utraque natura, deum ueraciter peperit et

Torna all'inizio