cum eodem qui hedificare voluerit, possit et ei liceat 
hedificare, et habere, et possidere ac godere, totum 
murum quod muraverit vel fecerit murari, set semper 
debeat et teneatur sibi facere dicto duorum comunium 
magistrorum, infra mensem ex quo capere et godere 
voluerit ipsum murum. Hec omnia, velud superius dicta 
sunt, inter se facere et observare, adimplere et firma 
tenere et non removere, promiserunt. Quod si qua 
partium omnia vel singula non observaverit, aut contra 
venire presumpxerit, promisit alteri parti, in fide stanti, 
dare et solvere, nomine pene et propena, libras tot et 
dampna et expensas resarcire; et post hec ex pacto 
firma tenere, obligando se et suos heredes et bona ad 
hec observanda, et ipsum murum constituerunt se unus 
pro altero ad invicem possidere, ren(umptiantes) et cetera. 
DE PACTIS MURORUM. 
Placuit et convenit inter talem ex parte una, et talem  
ex altera, construere et hedificare, et construi et hedificari  
facere, quendam murum inter eorum casas positas  
Florentie, vel loco tali, unde dictus I. dedit, tradidit  
et concessit dicto M. unum bracchium terreni sue  
domus, tali pacto et tenore, ac convenit quod idem M.,  
suis expensis, lapidibus et calce, et aliis necessariis,  
promisit hedificare, et facere hedificari, murum ad comunem  
utilitatem utriusque, grossitudinis tantum, longitudinis  
tantum et altitudinis. Et si ultra murare et  
hedificare voluerit, facient deinde comuniter, equis expensis,  
et comuniter possidere et godere debeant ipsum  
murum, et possit quisque ex suo latere in eo tingna et  
burdones mittere, et fenestras ac columbaria facere ad  
libitum, sine detrimento muri, usque ad medietatem;  
et si quis ab eo supra murare et hedificare voluerit, et  
alter non possit, qui voluerit, et ei liceat facere et cetera,  
ut supra de restauratione expensarum, et penis  
et obligatione et aliis, sicut processerit de voluntate  
partium. 
v
  |  
  |