quia est valde sterilis. tamen forte. quia tunc erat fertilis: et. ultra illud
desertum Techue ad octo miliaria. est desertum Ziph. ubi David
multociens latuit. quum fugiebat a facie Saul.
Huic deserto Ziph. contra austrum. adjacet desertum Macheron. in quo
est mons Carmelus: et est dictus mons Carmelus a quodam Nabal
Carmelo. qui nuncios David repulit et. ipso mortuo. Abigail. uxorem ejus.
postmodum in uxorem accepit. ut legitur primo Regum. XXVº capº. Et
nota. quod iste non est mons Carmeli. ubi Helyas habitavit. quod ille est
prope Mare Magnum et Cesaream Palestine. et iste juxta desertum Ziph et
usque Mare Mortuum.
De deserto Macheron. inter austrum et orientem. adjacet mons Seyr
alius. sive Ydumea. quam filii Israel nisi sunt longo tempore circuire.
De deserto Macheron. contra austrum. adjacet terra Amalech. quam.
ex precepto Domini. Saul. rex Israel. subruit. interfectis habitatoribus
eius: sed. quod pepercit Agag. regi Amalech. et non occidit eum.
contra preceptum Domini faciens. idcirco Samuel predixit cum non regnaturum.
ut habetur primo Regum. XVº capº.
Ante terram Amalech contra Mare Mortuum. est Cadesbarne. de
quo loco misit Moyses Xij exploratores. et ibi longo tempore manserunt
filii Israel et fuerunt missi circuire Seyr. et redire in desertum per
Maris viam Rubri.
Et nota. ut ego vidi et diligenter consideravi. quod de Egipto usque ad
Terram promissionis sunt forte Xij dicte. vidilicet de Campnis usque
Bersabee: sed Deus non duxit populum suum per viam directam. sed per
desertum Pharam et ibi tenuit et pavit XL annis. quia. si voluisset. potuissent
filii Israel egredi Terram promissionis in uno mense. Sed sic placuit
divine majestati. Ego enim de Campnis Egipti usque in Gazaram in
septem diebus [perveni]: et Gazara distat a Jherusalem per tre parvas
dietas. unde legitur Exodi Xiijº: Cum Pharao emisisset populum. non duxit
eos. per viam terre Palestine Philistim que vicina est. ne forte peniteret eum. si
vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Egiptum.
|