: Rationes diversarum mutationum

Pag 246


"Pro viribus", id est: secundum vires; "pro solito", id est: secundum
solitum; "pro potentia", "pro scientia", id est: secundum
potentiam vel scientiam."Pro posse", "pro scire" dicendum non
est, quia infinitus modus non accipitur apud Latinos nisi pro nominativo
et accusativo casu, ut: "posse" vel "scire tuum magnum",
id est potentia vel scientia tua; "video posse et scire
tuum", id est potentiam et scientiam tuam.
"Pro foribus", id est: ante fores.
"Recuso ne faciam", pro: recuso facere.
"Pro se quisque laborant", id est: quisque secundum vires
suas.
"Undeviginti", id est x et viiii.
17. REPETITIO "Miramur ultra quam dici, quam credi, quam existimari
possit": ARTICULUS Miramur indicibiliter, incredibiliter, inestimabiliter.
ARTICULUS Replemur stupore ineffabili, incredibili, inautumabili.
GRADATIO Obstupescentes miramur mirantesque deficimus,
deficientes vero in admiratione diem otiosi noctemque pernoctantes
transigimus. ARTICULUS Miramur, obstupescimus et pre stupore animi
et extasi mentis deficientes ebescimus. Quanta admiratione,
quanto mentis stupore et extasi animi repleamur, non litterarum
apicibus exarari, non viva, prout aiunt, voce explicari, non denique
si scriptis vel sermonibus expediri valeat alicuius, credulitate posse
percipi suspicamur. Quanta admiratio mihi mentem repleverit,
quantus qualisque me stupor oppresserit non, ut verum fatear,
scripto, non vivę valeo vocis explicare officio. ARTICULUS Miramur,
obstupescimus, deficimus; retundimur, reverberamur, ebescimus,
quasi portentum ducimus, quasi prodigium estimamus, monstri simile
deputamus. MEMBRUM Novum hoc esse dicimus, insolitum credimus,
inauditum habemus.
ARTICULUS "Timere": metuere, formidare, pavere, terreri, tremere,
palpitare, pallescere, sudare, caput circumflectere. MEMBRUM

Torna all'inizio