facit «continentia», secundum Glossam: et hi duo fructus
respondent beatitudini luctus; et per consequens hi tres fructus respondent
dono timoris quasi exequenti. Vel aliter secundum Philosophum in 7 Ethic.,
potest distingui castitas a continentia, ut per continentiam sic reprimantur
concupiscentiae ut non dominentur, per castitatem autem ut etiam
subiiciantur.
Alio modo impeditur delectatio spiritualis per exteriores difficultates: quae quidem
consistunt vel in labore actionum, quem vincit «longanimitas»; unde hic
fructus respondet quartae beatitudini, et dono fortitudinis: vel etiam in dolore
passionum; et hic dupliciter vincitur. Uno modo ut per eas constantia animi non
frangatur quantum ad seipsum; et hoc facit «patientia»; et hic fructus respondet
octavae beatitudini: «Beati qui persecutionem patiuntur», et dono fortitudinis.
Alio modo ut homo ab inferente non turbetur ad nocendum ei; et hoc facit
«mansuetudo»; et hic fructus respondet mititati, quae est secunda beatitudo, et
dono pietatis. Bonum autem conveniens secundum activam vitam, quod delectationem
facit, est etiam in affectu, secundum quod homini omne bonum complacet
et sui et alterius: hoc enim est hominem dulcem habere animum, et sic est
«bonitas»; Glossa, dulcedo animi; et in ordine ad effectum,
secundum quod homo est bene communicativus suorum ad alios; et sic est
«benignitas»; et hi duo fructus respondent beatitudini quintae, quae est de
misericordia, et dono pietatis. Omnes autem praedicti fructus respondent donis
consilii et scientiae quasi dirigentibus.
In vita autem contemplativa non potest esse aliquid delectationem impediens,
nisi ex parte activae vitae: quia secundum Philosophum delectationi
quae est in considerando, non est contrarium. Unde non est ibi ratio delectationis
nisi ex praesentia boni in quo mens quiescit; et hoc dupliciter. Uno modo
per cognitionem spiritualium sine dubitatione, et sic est «fides», Glossa, «de
invisibilibus certitudo», et respondet sextae beatitudini, et dono intellectus. Alio
modo per intimam unionem ad spiritualia, ex quo potest iudicare de omnibus
aliis, quia «spiritualis omnia iudicat», 1 Corinth. 11, 15, et sic est «caritas», et
respondet septimae beatitudini, scilicet, «Beati pacifici», et dono sapientiae.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod virtutes dicuntur fructus non ratione habituum,
sed quia in operibus delectationem annexam habent; unde et virtutes
quae inter fructus nominantur, sicut castitas, mansuetudo, et huiusmodi, non
ponuntur inquantum sunt virtutes, sed inquantum habent aliquam rationem
delectandi.
Ad secundum dicendum, quod sicut peccatum habet suam poenam annexam aliquam
quia omnis inordinatus animus sibi est poena, ut dicit Augustinus in lib.
Confess., ita et meritum habet suum fructum adiunctum; qui tamen
fructus in futuro complebitur, sicut et malorum poena; et ideo donis respondent
fructus etiam quantum ad actus quos in via habent.
|
|