ARTICULUS 2
Utrum Christus potuerit mereri
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non meruerit. Christus enim semper fuit comprehensor.
Sed comprehensoris qui est in termino, non est mereri: quia meritum est via
ad terminum. Ergo Christus non meruit.
2. Praeterea, non potest esse idem meritum et praemium, sicut nec causa et
causatum. Sed actus caritatis perfectae est praemium, quia est ipsa fruitio.
Ergo cum in Christo fuerit caritas consummata, per ipsam mereri non potuit; et
ita nullo modo merebatur, cum omnis meriti principium sit caritas.
3. Praeterea, anima Christi a principio suae conceptionis fuit beata, sicut modo
est. Sed modo non meretur. Ergo nec unquam mereri potuit.
4. Praeterea, quicumque meretur, merendo proficit quantum ad illud quod est
merendi principium: quia caritas per meritum augetur. Sed Christi caritas augeri
non potuit, nec ipse in spiritualibus bonis proficere. Ergo ipse non merebatur.
5. Praeterea, naturalibus non meremur, propter hoc quod sunt determinata ad
unum. Sed liberum arbitrium in Christo erat determinatum ad bonum. Ergo
ipse per liberum arbitrium mereri non potuit; et ita nullo modo, cum omne
meritum sit ex libero arbitrio.
6. Praeterea, nullus meretur id quod suum est: et propter hoc apud homines filii
non merentur a patribus, sed servi, quia ea quae patris sunt, hereditario iure
competunt filio. Sed omnia quae Patris sunt, Christi sunt, ut dicitur Matth. 12,
et Ioan. 16. Ergo ipse apud Patrem non merebatur.
7. Praeterea, nullus meretur a seipso. Sed quicumque meretur, meretur aliquid
a Filio Dei. Cum ergo Christus sit Filius Dei, ipse nullo modo mereri poterat.
SED CONTRA, super illud Psal. 15: «Conserva me Domine, quoniam speravi in
te», Glossa: «Ecce meritum quo servari debet»; et loquitur de Christo. Ergo
Christus aliquid meruit.
Praeterea, omnis viator habens caritatem meretur. Sed Christus fuit huiusmodi.
Ergo.
Praeterea, ubicumque est difficultas in operatione virtutum, ibi est meritum.
Sed Christus habuit difficultatem in operibus virtuosis, non quidem ex parte
animae, sed ex parte corporis, quod affligebatur. Ergo ipse merebatur.
|
|