: Statuta Comunis Mergotii

Pag 74


credentiae; et sit in casu quod statuta ammitterentur, vel devastarentur,
vel corrumperentur, quod semper recursum possint habere ad illa
quae erunt servata paenes praedictum dominum praesbyterum, ne deceptio,
nec quaestio, inter vicinos possit oriri. Et praedicti consules teneantur
adimplevisse omnia, hinc ad mensem unum proxime futurum,
sub paena soldorum viginti imperialium pro quolibet ipsorum expensis
dicti Communis.
Ioannes Crodi scripsit. Deo gratias amen.
Millesimo trecentesimo septuagesimo octavo, indictione prima, die
veneris quinto novembris, Ubertus de Marliano, vicarius Vogoniae. Visis
per nos et diligenter examinatis suprascriptis statutis, ordinamentis,
et omnia quae continentur in ipsis, tenore praesentium omnia praedicta
statuta atque ordinamenta et quae continentur in eis, in quantum non
sint contra honorem, statum, decreta, atque ordinamenta illustris et magnifici
domini domini Galeaz vicecomitis, comitis Virtutum, Mediolani
et cetera, imperialis vicarii generalis, et contra fidem catholicam, etiam
contra nostrum honorem, omnia ea ratificamus, approbamus et laudamus
et auctoritatem nostram eo casu interponimus et decretum, salva
semper nobis auctoritate et baylia ipsa statuta et ordinamenta cassandi,
corrigendi, addendi et diminuendi, sicut nobis videbitur opportunum.
Subscriptum cum signo tabellionatus anteposito.
Ego Francischolus de Torgio notarius curiae Vogoniae, antedictam
confirmationem, mandato dicti Domini vicarii, scripsi et me subscripsi.
Nos Galeaz vicecomes, comes Virtutum, Mediolani et cetera, imperialis
vicarius generalis, fecimus videre et diligenter examinare statuta
et ordinamenta Communis Mergotii suprascripta per egregios et sapientes
viros dominos Rizardum de Villanova consiliarium, Iohannem de Carnago,
et Ardizinum de Bombellis legum doctores, vicarios nostros dilectos,

Torna all'inizio