Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 594


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 33
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de peccato originali quantum ad principium et quantum
ad terminum, ostendens quomodo a parentibus contrahatur, et quomodo per
baptismum dimittatur; hic determinat de eo quantum ad numerum, inquirens,
utrum originale sit unum, vel multa; et dividitur in duas. In prima inquirit, si
peccatum originale sit unum, quasi ex uno peccato causatum et inductum; an
multa, quasi ex peccatis omnium praecedentium parentum relictum: et ostendit
quod ex peccato primi parentis inducitur tantum. In secunda inquirit, si ex peccato
proximorum parentum aliqua poena in filios redundet, ibi: «Et licet peccatis
parentum, nisi Adae, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum peccata
parentum in filios redundare».
Prima dividitur in duas: in prima ostendit quod ex solo peccato primi parentis
tota posteritas originali inficitur; in secunda inquirit de illo peccato primo,
cuiusmodi fuerit, ibi: «Hic quaeri solet, utrum peccatum Adae transgressionis,
ex quo processit originale... gravius fuerit ceteris peccatis». Prima dividitur in
tres: in prima movet quaestionem; in secunda inducit probationem ad partem
falsam, ad ostendendum peccata praecedentium parentum in parvulos transire,
ibi: «De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit»; in tertia inducit ad
partem veram, ibi: «Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis
imputentur, magis opinando quam asserendo disceptat». Quod autem peccatum
originale ex pluribus peccatis causetur, et non ex uno tantum primi parentis,
tripliciter in secunda parte ostendit. Primo ex auctoritate Exodi 20, 5: «Ego
sum Deus visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem».
Secundo ex hoc quod in Scriptura originale pluraliter significatur, ibi:
«Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam
alia, illi quibus ita videtur, ex eo confirmant quod etiam parvuli... dicuntur baptizari
in remissionem peccatorum». Tertio ex multiplicitate peccati ipsius Adae,
ibi: «Quod vero in actuali Adae peccato plura notari valeant peccata,
Augustinus in Enchiridio insinuat».
«Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis imputentur,
magis opinando quam asserendo disceptat». Hic inducit ea quae sunt ad contrariam
partem; et primo ostendit quod etiam ea quae praedicta sunt ab
Augustino, per modum dubitationis tradita sunt; secundo ostendit quod etiam
eius sententiae contradiceret, si ita poneretur, ibi: «Alioquin sibi contradiceret»;
ubi etiam solvit ea quae pro parte alia inducuntur, ibi: «Quod si est, non
ergo peccatis patrum praecedentium obligantur, nisi Adae».

Torna all'inizio