ecclesiae ab ipsis fuerant cunabulis nutriti, quibus foret gloriosum pro suae ecclesiae
utilitatibus mortem sustinere, pauca quae libris variis ac chartulis, plateis conculcatis
reperi, et a viris virissimis et catholicis didici et urbes Italiae perscrutando cognovi, aperire
et enarrare posterorum utilitatibus fideliter curabo. Tum insuper quid honoris, quidve
reverentiae, quidve magnitudinis per multa tempora antecedentia clerus fuit Ambrosianus,
et a multis ac magnis viris honoratus, et quid postea civitate plena faece mundi sustinuit,
ut oculis vidi, ut auribus audivi cordeque intellexi, ad posterorum tutelam et animarum
salutem studiose scribere statui. At priusquam ea quae dicere decrevi enarrem, ignis scintillam,
quam ego Dei misericordia adiutus memoriae commendavi in quodam scrinio optimis
margaritis imbuto, foris pauper, intus divitiis affluens reperi, ad Dei honorem et
beati Ambrosii laudem, debita ductus reverentia edicam. Quae omnia utinam Ambrosianae
ecclesiae usque in finem consedentibus sic essent chara ut sunt acceptabilia, sic dulcia ut
sunt salutifera, sic amabilia ut sunt ex corde fraterno manantia. Vale pater! cum omnibus
sanctis Ambrosianae ecclesiae dilectoribus gaudiis sempiternis perfrui feliciter valeas.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
1. Quandoquidem sapientes eximiique viri, multa peritia imbuti, acta temporum, mutationes rerum, gesta ducum,
praelia regum, seditiones urbium, commotiones populorum, polite ad tutelam iuvenum et custodiam senum tractantes
reliquere, et in posteris tutamen et multarum rerum solamen: decet nunc multo magis viros religiosos, spiritu divino
repletos, suis sequacibus imo suis fratribus ad cautelam animarum simulque corporum, quicquid augmenti vel detrimenti
prospexerint, benigne intimare ac praeclarissime dilucidare; quatenus suorum sequaces lacum serpentum et antrum
aspidum, caveamque draconum silvasque leonum praevidentes, benigne edocti cauteque muniti, et ab illis se valeant
eripere, et alios monendo a morte liberare, memores Salomonis Sapientiae dicentis: Propterea habebo per hanc immortalitatem,
et memoriam aeternam ab his qui post me venturi sunt. Ob hanc causam ecclesiam sancti gloriosissimique confessoris
Ambrosii quam clare, lucide, atque ymnis, organis, symphoniis, melodiis per totum orbem terrarum emicuit,
inquantum scientiola mea exprimere valuerit, prout comperi et in veritate didici, enucleare studebo. Igytur Ambrosius
doctor, ut egregius pastor infulis praefulgens episcopalibus, Dei ecclesiam mirifice decoravit, et ut nobilis adletha lorica
spiritualium virtutum adornavit, sibique desponsatam sociavit. Qui nutu divino huc a clementissimo imperatore totius
orbis Valentiniano directus, meruit audire: Vade, age non ut iudex sed ut episcopus. Tanta enim gratia et tanta sua
misericordia eum Dominus decoravit, ut inimicos patientissime converteret, et suis ovibus imo suis filiis rudimenta catholicae
fidei ut verus magister et doctor ecclesiae caritative amministraret. Qui primus, id est maximus, metropolitanam
regens cathedram, ordinationes presbiterorum, diaconorum, subdiaconorum, clericorum, laicorum, senum, iuvenum, militum,
populorum, virginum sacrarum et innupte manentium, maritarum, viduarum, orphanorum, peregrinorum, et hospitum
lucidissime praeordinavit; et ordinando curiose quod sui ordinis religiositas exposcebat, facere curabat, ac faciendo alios
mitissime edocebat, memor illius Euangelii dicentis: Prius coepit Iesus facere quam docere. Erat enim sapientissimus in
praedicatione, disertus in iudicio, cunctis fidelibus mitissimus, omnibusque infidelibus mitis, placidus, humilis atque serenus,
providens dispensator, dans pabula fortibus, cibaria iuvenibus, alimenta senibus, nutrimenta adolescentibus, memor
apostoli dicentis: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Enim providerat Dominus ab ipsis cunabulis
sibi pastorem et ecclesiae suae beatum Ambrosium per favum mellis circa labia eius distillantis, atque per Spiritum
sanctum de se, quasi de eo noverat dictum: De ore prudentis procedit mel et lac, favus distillans labia eius, dulcedo
mellis est lingua eius. Qui Spiritu divino administrante, pro captu cuiusquam et scientia atque aetate docere studebat,
sciens quod apostolus dicit: Pascite gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri
gratiam sectantes, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed formae sancti gregis ex animo, ut cum apparuerit
princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem coronam. Et item apostoli Petri: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute
autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate
autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. In via Dei firmus, catholica fide firmior, boni propositi
infatigabilis; unde sapientissimus Salomon ait: Esto firmus, fili, in via Dei et in virtute sensus tui et scientia, et
prosequatur te verbum pacis et iustitiae. In tantum religionis honestissimae et honoris ecclesiae Dei super omnes Italiae
civitates ordinando episcopos ramos extendebat, ut Sapientia Salomonis sub alterna specie de illo sermocinaretur dicens:
Ego quasi therebintus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gloriae. Et item eiusdem ad corroborandos et collaudandos
fideles in persona Domini et ecclesiae insonuit hortando, dicens: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris,
et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego pulchrae dilectionis mater, et timoris et agnitionis et sanctae spei. Sed
cum dominus noster ac totius humani generis redemptor, rex et salvator noster Christus, omni humanae creaturae
euangelium salutis mitissime per apostolos atque doctores Spiritu sancto amministrante denudasset, placuit sibi praeclarissimum
virum atque doctissimum Ambrosium divina scientia fultum doctoribus illis, in tempore qui adherant, in ordinatione
ecclesiae suae et misteriis eiusdem, symphoniis, melodiis, ymnis, canticis spiritualibus sublimare. Unde nutu
divino est factum, ut sicut Iohannes apostolus et euangelistarum eximius inter ceteros discipulos privilegium tenens,
divino admonitus spiraculo meruit dicere: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum;
hoc erat in principio apud Deum; sic beatus magister et doctor Ambrosius inter ceteros doctores eximius, ecclesiam Dei
|
|