fuerit ligata, statim efficitur muta et tamen, sicut peccatum
est mendacium dicere, ita et veritatem tacere. unde dicit beatus
Augustinus: "Uterque reus est apud Deum et qui veritatem
occultat et qui mendacium dicit. ille, quia prodesse non
vult; iste, quia nocere desiderat". capitula none partis.
Sequitur nona pars, in qua agitur de re familiari et domestica,
et ista pars habet sex capitula. in primo capitulo ponitur
qualis uxor sit ducenda et qualiter cognosci poterit que sit bona vel
non. in secundo qualiter sit custodienda. in tertio qualiter
mutuo se debent diligere. in quarto quod debent pacifice
habitare. in quinto qualiter parentes debent se habere ad filios,
et filij ad parentes. in sexto qualiter domini se debent habere
ad famulos sive servos, et servi ad dominos. qualem uxorem
debent ducere viri et qualiter cognosci poterit que sit bona
vel non. [capitulum primum].
Non tantum cives debent habere ordinatam rem publicam, sed
etiam rem familiarem [et] domesticam. que quidem tunc
est ordinata quando ipsi coniuges inter se sunt ordinati et habent
familiam ordinatam. ordinatio autem rei familiaris et domestice
multum dependet a bona et sapiente uxore, iuxta illud quod dicit
|
|