Verumtamen invenitur quod in salutatione sola
quidam abbas destinavit epistolam in hunc modum
B. talis ecclesie dictus abbas, dilecto in Christo filio,
P. neofito bene incipere, melius prosequi et optime terminare.
Quod bene fieri potuit, quia per talem
epistolam voluntati mittentis plenarie satisfecit. Hoc
enim dicitur epistolaris .dictaminis ultimum complementum.
Dictis autem finem ponamus ne rudibus honerosi
nimium videamur.
Gustate igitur, dilectissimi, et videte lumen dictatorie
veritatis, qui hactenus in umbra mortis et in tenebris
ambulastis. Deinde prorsus abicite venustatem,
quoniam Cedrus cum Salutatorio atque Mirra
cuilibet ad epistularis edificii
compositionem sufficiunt
habundanter.
Nec tamen aliquem moveat huius operis ad
contenptum, si multa hic ponimus a nostris patribus
ante dicta, cum nichil fere dici valeat quin sit dictum.
Nam et ipsi de fonte auferunt omnia Tulliano.
Placeant ergo que bona sunt repetita decies
ad profectum.
EXPLICIT CEDRUS LIBANI
|
|