Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 558


Et pete nobiscum regem, qui cernit abyssum:
Augustum talem concedat perpetualem.

CAP. VI.


DESCRIPTIO DE PRANDELLI MALEFICIIS

ET DE SIMILIBUS SUIS.


QUIS est sicut deus noster, qui in altis habitat,
Qui de gradu qualicumque humilem non abdicat,
A longe cognoscit eum, stimulo qui calcitrat.

Homines, caro et sanguis, in orbis infantia
Longe vidit aberrantes a prima substantia,
Lavit aquis, quod commisit carnis habundantia.

Induratum Pharaonem a longe prospiciens
Mare rubrum contra eum potenter obiciens
Servis suis fuit via et spes indeficiens.

Habyron et fratrem eius cum suis cohortibus
Videns prorsus alienos ab Israel sortibus
Condempnavit inauditis ab aeterno mortibus.

Num Senacherib nescivit ereptum de stragibus,
Cum sathan nec uni parcit de suis phalangibus?
Adorantem Nesrach vidit fossum ut spalangius.

Torna all'inizio