Mantuano iuxta episcopum consecraret quoddam altare ad honorem sanctae Mariae, vidit
ipsam corporeis oculis in eodem altari inter ipsa solempnia consecrationis.
Alio quoque tempore in purificatione eiusdem gloriosae virginis Mariae dum tardior
ad ecclesiam veniret, cantantibus iam clericis invitatorium, ubi ait, occurrens Deo suo; vidit
intranti sibi Christum venire in occursum.
Altera vero vice quadam dum in magna compunctione cordis et lacrymarum decantaret
psalmum 81 utpote: Inclina Domine aurem tuam , sensit Dominum ad se inclinatum
et tanquam aurem adhibere ad auscultandum. Multa quippe et alia fecit atque vidit, quibus
festinantes modo supersedemus.
38. Postremo, quam felicem fecerit finem, multi episcopi et clerici nobilioresque laici
praesentes viderunt. Testamentum non fecit, quia, unde faceret, non habuit, imitatus
etiam in hoc magistrum, quem pauperem et in exilio novimus defunctum, qui etiam in
extremis suis, sicut ab ipsius capellanis didicimus religiosis, post omnia , inquit, dilexi
iustitiam et odio habui iniquitatem, idcirco morior in exilio. Equidem quod in vita sua magister
ac discipulus docuerunt, hoc et in morte, quasi testamento, confirmaverunt. Ille,
quos obedientes sibi vivens adhuc benedixit, moriens quoque Domino precibus commendavit;
Heinricianos vero penitus penitusque nisi post magnam demum conversionem et
poenitentiam, reprobavit. Hic praesentibus nobis in verbo Domini praecepit, ut in fide ac
doctrina beatissimi papae Gregorii permaneamus; quod et cum benedictione nobis indidit,
et in remissionem peccatorum nostrorum commendavit.
39. Affuit huic benedictioni quaedam matrona nomine Berta, nobilis genere, nobilior
mentis indole, animique devotione, uxor clarissimi comitis Bernadi, quae insolitam in capite
patiebatur infirmitatem. Nam tanta in vertice capitis fatigabatur frigiditate, ut quasi
glaciem superpositam aestimare interdum posset; quam calefactis ad ignem pellibus aut
pulvinaribus saepe conabatur depellere, sed et medicis exquisitis plurimis nullam consecuta
est sanitatem. Quod si frigus eam aut ventus ibidem aliquando tetigit, dum fortasse
improvida dormivit non cooperto diligenter capite, vehementi vexabatur dolore, ut quasi
vertentes vel exilientes oculos timeret, et tanquam contractis colli nervis, caput flectere
non posset. Haec, inquam, venerat illo quadragesimali tempore ad civitatem Mantuam
ad comitissam Mathildam, ut tam venerabilis episcopi sanctum et quotidianum audiret officium.
Unde accidit, ut in extremis eius ad benedictionem, quam praediximus, citius multis
aliis occurreret; quae dum benedictionem ab ipso devotissima expeteret, manum
ille capiti eius imposuit, et expulso mox insanabili frigore, calorem illa saluberrimum recepit,
et exeunte sudore atque aliquantula sanie per aurieulas eius, usque ad octavas Paschae
sublata est omnis occasio infirmitatis. Quanta deinceps signa clarissima Deus per
ipsum sit operatus, quid mea refert dicere, dum constet perplurimos praesentialiter omnia
vidisse?
40. Rogavit itaque, quoad vixit, quatenus in capitulo monasterii sancti Benedicti,
quod est in ripa fluminis Eridani sub obedientia sacri Cluniacensis coenobii, unde frater
ipse ac monachus fuit, sepulturae commendaretur; et cum, concedentibus episcopo atque
comitissa caeterisque omnibus, iam deferretur ad monasterium corpus, affuit subito reverendissimus
Sutriensis episcopus dominus Bonizo, quem et Spiritus sanctus suscitavit,
ut clamaret dignum esse, ut in episcopio episcopus sepeliretur. Tanta, inquit, lucerna, non
decet, ut abscondatur. Ipse adhuc vivens tanquam indignum se humiliavit, nos autem ut vere
dignum exaltare oportet hominem, quem fuisse scimus sanctissimum. Acclamatum est idem
statim ab universis, rapiturque a monachorum obsequiis, in episcopium defertur, ibique
venerabiliter sepelitur.
41. Mirabamur hoc quasi magnum primo miraculum, nescientes quod abinceps satis
mirabilius erat futurum. Nam et id quoque tunc notavimus, quod et multi episcopi et cardinales,
magna etiam multitudo militum die obitus sui eandem in civitatem venerant.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|