<H>ERMES dictus est quasi interpres ab <h>ermene quod est
interpretatio, quia verb<a> Dei hominibus interpretabatur, vel
dicitur sic ab <h>er quod est terra et mene quod est defectus, quasi
deficiens in amore terrenorum ea contempnendo. EGIDIUS dicitur
ab e et ge quod est terra et dian quod est claritas, vel dius quod est
deus, inde Egidius quasi claritas vel deus extra concupiscentiam
terrenorum. NAVITITAS SANCTE MARIE dicitur quia tali die nata
est. ADRIANUS dictus est ab adros quod est lapis et ana quod
est sursum, quia in superna petra, id est in Christo, fuit fundatus
firmiter. PROTUS dicitur quasi protos quod est primum, inde Protus
quasi primus, id est maximus in fide. JACINT<H>US dictus est
a jacint<h>o lapide pretioso. <CORNELIUS> dictus est a cornu et
eli quod est Deus, quasi divinum cornu per quod confracta sunt
vitia in eo et in aliis, vel Cornelius quasi corde an<h>elans ad suum
Creatorem. CYPRIANUS dictus est a cypris quod est mixtura et ana
quod est sursum, quia in se mixturam habuit et Dei et humane
gratie et virtutum. EXALTATIO SANCTE CRUCIS dicitur quia tali
die signum sancte crucis visum fuit Jerusalem in aere et quibusdam
miraculis multum tunc exaltata est crux, et postea in maiori
cultu habita. EUPHEMIA dicta est a ge<n>et quod est mulier et fos
quod est lux et fama, quia eluxit fama honestatis inter alias mulieres
MATTHEUS hebraice donatus interpretatur, vel Mattheus
dicitur quasi magnus deus, vel quasi manus Dei a magnus vel manus
et theos quod est Deus; idem dictus est et Levi a tribu ex qua
natus est, vel Levi quasi levans se a vitiis seculi; idem et publicanus
quia de publicanis fuit electus in apostolatum; publicani dicuntur
qui vectigalia publica exigunt vel qui per secularia negotia
et publica lucra sectantur, et de talibus fuit Mattheus.
MAURITIUS dictus est a mauron quod est nigrum et cio, -cis quod
est provocare et molestare, quia civit id est provocavit et mortificavit
nigredinem vitiorum in se. COSMA dictus est a cosmos quod
est ornatus, quia ornatus fuit varietate virtutum. DAMIANUS dictus
est a dama quadam bestia humili et mansueta propter humilitatem
et mansuetudinem quam habuit, vel Damianus quasi dogmianus
a dogma, -tis quod est doctrina, et ana quod est sursum
quia doctrinam superni regni hominibus predicavit. DEDICATIO
SANCTI MICHAELIS dicitur, qua tali die ecclesia eius in monte Gargano
dedicata fuit, et dicitur dedicatio quasi Deo dicatio id est
copulatio; cum enim ecclesia non esset consecrata est quasi vidua
sed cum consecratur copulatur Deo tamquam marito. MICHAEL interpretatur:
' quis sicut Deus ' ? Quando enim aliquid in mundo
mire virtutis fit, hic archangelus mittitur, et ex ipso ore quod annuntiat
est eius nomen, quia nemo valet facere quod facere potest
Deus, vel quando audivit quod Lucifer dixerat: "ponam sedem
meam ab Aquilone et ero similis Altissimo", tunc ille archangelus
dixit admirando et stupendo dementiam eius: "quis sicut Deus"?
et inde habuit hoc nomen Michael, et declinatur hic Michael elis
et Michael indeclinabile. EUPHROSYNUS dictus est ab eu quod est
bonum, et frasis quod est eloquor, quasi eufrasius, id est bonun
loquens ad populum, <id est> verbum Dei, vel sic dicitur ab eu et
fronesis quod est prudentia, inde Euphrosynus quasi eufronesus
id est bonus et prudens. LEULINUS dicitur quasi eleulinus ab el
quod est Deus et eleison quod est misereri, quasi misericors deus,
vel Leulinus dicitur a leos quod est populus vel a leone animali et
lino linis quod est destruere, quia in se linivit, id est destruxit et
mortificavit populum vitiorum, et leonem id est diabolum. <H>IERONYMUS
dictus est a jera quod est sacrum et noma quod est lex, quia
sacram, id est divinam legem tractavit, scripsit et docuit, vel a
nemein quod est attribuere quia sacra in suavi eloquio docuit et
tribuit. REMIGIUS dictus est a remus et agios quod est sanctus,
quia sancto remo ad celestia navigavit. DONNINUS dictus est a
Deo et omnino et natus, inde Donninus quasi omnino Deo natus,
id est ad Dei servitium omnino deditus. DIONYSIUS dictus est a
dia quod est duo et nis<u>s quod est elevatio, inde Dionysius quasi
dupliciter elevatus, et secundum animam et secundum corpus, vel
Dionysius dicitur a Dione quod est Venus, scilicet dea pulchritudinis,
et sios quod est Deus, inde Dionysius quasi pulc<h>er Deus
et venustus propter venustatem virtutum. RUSTICUS quasi ruris
custos, scilicet animi sui quem custodivit et purgavit a labe vitiorum.
ELEUT<H>ERIUS dictus est ab el quod est Deus, et eu quod
est bonum, et sterion quod est statio, inde Eleut<h>erius quasi
eleusterius, id est divine bonitatis statio, nam in eo divina bonitas
stationem elegit. <H>ERACLIUS dicitur ab <h>eros et cleos quod
est gloria, quasi <h>eros gloriosus et gloriose militans Deo, vel
ab <h>er quod est terra, quasi gloria terre, vel ab eris quod est lis,
quasi gloriosus miles contra vitia. CAL<L>ISTUS dicitur a calon
quod est bonum, et stans, quasi in bono stans. REGULUS dicitur a
rex, -gis et libertas, inde Regulus quasi regnum libertatis, quia in
eo servitus vitiorum regnare non potuit, vel Regulus dicitur a rego
et luceo, quia in suo regimine eluxit. LUCAS interpretatur ipse consurgens
vel ipse elevans, quia elevavit predicationem evangelii
post alios, vel Lucas a luce et splendore tam suorum dictorum
quam suarum virtutum. CRISPINUS quasi crespinus, id est cremans
spinas et tribulos vitiorum, inde etiam dicitur et Crispinus.
MINIAS, -ATIS et MINIATUS, -TI dicitur, et dicitur sic a minio rubeo
colore propter rubedinem sanguinis quem in martyrio effudit
et asperitatem pene quam sustinuit. SIMON eadem ratione dictus
est qua[m] et Petrus dictus est Simon, sed ad differentiam Simonis
Petri dictus est Simon zelotes, id est emulator, a zelus, quia
zelus Domini fuit in eo; nam Dominum diligebat et sequebatur.
Eadem causa dictus est Simon Cananeus <id est> emulator[um]:
Cana enim zelus dicitur; vel Cananeus dictus est a Cana vico Galilee
unde fuit. JUDAS vel JUDA confitens interpretatur, quia confessus
est Christum et non negavit, vel Judas quasi jubilus Dei, id
est vox Dei, propter verbum Dei quod aliis notificavit; hic et LEB<B>EUS
dictus est quasi legens, id est eligens sibi beatitudinem vel
quia fuerit lebes, id est vas et olla virtutum et gratie Dei; hic et
T<h>ad<d>eus dictus est, quasi tarea indutus; tarea enim vestis
est regia et purpurea, inde dictus est T<h>ad<d>eus quasi tarea
indutus, id est regali veste virtutum decoratus, vel T<h>ad<d>deus
quasi tamde<u>s, id est valde beatus. FESTUM OMNIUM SANCTORUM
inde dictum est: olim fuit quoddam templum Rome consecratum
in honore omnium deorum gentilium, unde et dictum est
Pantheon a pan quod est totum et theos quod est Deus, quasi
templum omnium deorum et idolorum; postea expuls<is> inde
immunditiis, beatus Bonifatius illud templum consecravit in honorem
omnium Sanctorum, et ita quod erat spurcitia omnium idolorum
fecit ecclesiam omnium Sanctorum, et consecravit illam
ecclesiam in kalendis novembris, quam consecrationem vocamus
commemorationem omnium Sanctorum. CESARIUS dictus est a
cesos quod est elephas et ares quod est virtus et supero, quia sua
virtute superavit elephantem, id est diabolum cum concupiscentiis
eius, vel CESAR<I>US quasi cedens reatis, id est peccata in se
mortificans et eradicans.
VITALIS dictus est a vita vel vite, id est Christo cui adhesit,
qui vera vita et vera vitis est. AGRICOLA dicitur quasi colens agrum,
quia agrum, id est animum suum, coluit, et semen virtutum ibi
germinavit, quod in celo messuit et metit et metet in perpetuum.
MARTINUS dictus est quasi Martem tenens, id est bellum contra
vitia et peccata, de quo Dominus dixit: "Martinus cum adhuc esset
catec<h>uminus, hac me veste contexit". Cathec<h>uminus
dicitur a catec<h>izo as vel cathec<h>izo as quod est confirmare
vel instruere et docere; unde cathec<h>uminus id est instructus vel
audiens, quia doctrinam fidei audiat, necdum tamen baptismum
percepit. MENNA dictus est quasi manna a manum quod est bonum,
quia virtutum bonitate indutus fuit, vel sic dictus a manna
cibo soporato et albo, quia imbutus fuit candore virtutum et sapore
divine gratie conditus. BRITIUS dictus est quasi brateus a bravium
et theos quod est Deus, quia in cursu bravium divinum cepit.
CECILIA dicta est quasi cecans cilia, id est oculos volentium
eam removere a proposito castitatis. CLEMENS dictus est a cleos
quod est gloria et mens, quasi gloriosa mens. COLUMBANUS dictus
est a columba que est simplex al<e>s, quia sine plica falsitatis et
amaritudinis fuit. LEONARDUS quasi odor populi, a leos quod est
populus et <a> nardo que est arbor aromatica et redolens, quia
odore virtutum ad se trahat populum. ANDREAS interpretatur decorus
vel virilis, ab andros quod est vir, quia viriliter Christo adhesit.
NICOLAUS dictus est a nicos quod est victoria et laos quod est
populus, inde dictus est Nicolaus quasi victoria populi: multos
enim ad fidem convertit.
AMBROSIUS dictus est a quadam specie valde cara et redolente
que dicitur ambra, inde Ambrosius quasi speciosus et dulcis et
redolens.
LUCIA dicta est a luce et flore virginitatis qua inter alias eluxit.
THOMAS interpretatur abys<s>us vel geminus, inde et Grece
Didymus dicitur, quasi duplex, quia quo plus ceteris dubitavit, eo
altius et profundius et quasi in duplum veritatem resurrectionis
agnovit; et prima syllaba huius debet produci ita: Thómas. Nativitas
et hic natalis et hoc natale idem sunt, differunt tamen in
kalendario quia nativitas ibi appellatur a matre in terra, sicut nativitas
Domini et sancte Marie, sancti Joannis Baptiste, sed natale
vel natalis dicitur dies obitus id est mortis sanctorum, quia
eorum obitus in terra fuit nativitas in celo. Dicitur ergo NATIVITAS
JESU CHRISTI quia tali die natus fuit de virgine in terra; hic
dictus est Jesus Christus hebraice, grece sother, latine salvator
vel salutaris.
STEPHANUS grece latine corona dicitur; unde Stephanus corona
grece interpretatur, sed hebraice norma, quia prior fuit in
martyrio ad imitationem fidelium, unde et dictus est protomartyr
a protos quod est primum, quia primus martyr in novo testamento,
sicut Abel fuit protomartyr in veteri. INNOCENTES dicti sunt ob
super[h]abundantem innocentiam quam habuerunt. SILVESTER dicitur
a sile quod est lux et terra, id est Silvester quasi lux terre.
|
775
780
785
790
795
800
805
810
815
820
825
830
835
840
845
850
855
860
865
870
875
880
885
890
895
900
905
910
915
920
925
930
935
|