habitabat ibidem, post festum Nativitatis Domini, in sero sancti
Stephani. Nam frater Petrus de Bellavilla quidam vetulus studebat,
ut predicaret in crastinum, et cum dormitasset, accensus est
ignis; et si clamasset, habuisset succursum. Sed venit ad coquinam
pro situla aque, volens latenter ignem extinguere, et cum
rediit, ita ignem inaltatum invenit, quod totum dormitorium cum
libris omnibus est combustum. Et eodem anno fui ibi cum fratre
Iohanne de Parma, generali ministro, quem papa ad Grecos volebat
transmittere.
De pluvia que descendit, cum celum esset serenum.
Item eodem millesimo, scilicet CCLXXXIII, cum habitarem
in conventu Regino, in festo Omnium Sanctorum, post matutinum
egrediens de ecclesia intravi claustrum et steti in prato
sub divo, et super me descendebat pluvia grandis, et desuper videbam
eadem hora celum serenum, lucidissimum atque stellatum.
Hoc idem vidi alia vice de die, sequenti millesimo, sed stellas
videre non potui.
Et de magnis tonitruis penultima die Februarii auditis.
Anno Domini MCCLXXXIIII, indictione XII, penultima die
Februarii, terribilia tonitrua sunt audita, qualia in festo sanctorum
martyrum Gervasii et Prothasii et Iohannis et Pauli audiri consueverunt,
et pluvia descendit et grando.
Et quod Parmenses pontem Domine Egidie fecerunt lapideum.
Item eodem anno Parmenses fecerunt pulchrum pontem lapideum
super alveum fluminis Parme, in eo loco ubi antiquitus
pons ligneus, qui dicebatur Domine Egidie, habebatur. Fuit
autem domina Egidia de Palude que pontem illum ligneum antiquitus
|
|