vel michi latrantes si nocuere canes,
vel quas tunc ageret regiones advena coniux;
sospes ii, blande sumque receptus ego.
Qualia felicis fuerint solatia noctis
pretereo: non sunt cuncta canenda palam.
Bononie numerum possem numerare domorum,
noctis ut illius gaudia sumpta michi.
Nunc etiam ventis agitur mea cimba secundis,
quam melior Typhy nauta gubernat Amor.
Favit Amor, vici; videar ne ingratus Amori,
ecce cano, Nuti, cantica laudis ei:
"Vive, triumphator celi, terreque profundi,
cuius in arbitrio machina tota manet.
Te sine, vix una mundus consisteret hora,
iret in horrendum natio mesta chaos;
te sine sideream tererent elementa catenam
subcessusque suos perderet omne genus;
te sine, dulcis Amor, non esset amicus amico
nec sotius sotio nec sua sponsa viro.
Federa cessarent, pietas et iura perirent
et quodcumque bonum, ni foret almus Amor.
Unde notatur Amor nature triplicis idem:
mente deus, pennis angelus, ore puer.
Non ego dedignor domino succumbere tanto;
glorior et domini dico suave iugum".
Heus igitur, iuvenis nostri dissuasor amoris,
peccasti et sceleris crederis esse reus.
Unius exemplum quia non concludit in omnes,
non igitur michi sit vita magistra tua.
Quem non tangit Amor, vel non est aptus amori,
vel non est talis dignus amoris homo.
Tangere te voluit, sed tu clipeatus abisti;
experiens dixit: "Non facit iste michi".
Qui sapienter amant, nec Amor disperdit amantes;
qui stolide, digno funere perdit eos.
Pangere cum domino sub conditione volebas:
|
340
345
350
355
360
365
370
375
|