Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 618


secum gratiam: privatio enim gratiae non habet rationem culpae, sed poenae,
nisi inquantum ex voluntate est. Unde ubi minus est de voluntario, minus est de
culpa. Similiter etiam non obstat quod peccato actuali veniali temporalis poena
debetur: quia hoc est per accidens, inquantum decedens in veniali tantum gratiam
habet, virtute cuius poena purgata est. Si autem veniale peccatum sine
gratia in aliquo esset, perpetuam poenam haberet.
Ad tertium dicendum, quod non est eadem ratio de poena sensibili ante mortem
et post mortem: quia ante mortem poena sensibilis consequitur virtutem naturae
agentis, sive sit poena sensibilis interior, ut febris, vel aliquid huiusmodi;
sive etiam sensibilis poena exterior, ut ustio, sive aliquid huiusmodi: sed post
mortem nihil aget virtute naturae, sed secundum iustitiae divinae ordinem tantum,
sive in animam separatam, in quam constat quod ignis naturaliter agere
non potest, sive etiam in corpus post resurrectionem: quia tunc omnis actio
naturalis cessabit, cessante motu primi mobilis, qui est causa omnis motus et
alterationis corporalis.
Ad quartum dicendum, quod dolor sensibilis respondet delectationi sensibili,
quae est in conversione actualis peccati. Concupiscentia autem habitualis,
quae est in originali peccato, delectationem non habet; ideo dolor sensibilis
non respondet sibi pro poena.
Ad quintum dicendum, quod corpora puerorum non erunt impassibilia ex defectu
potentiae ad patiendum in ipsis, sed ex defectu exterius agentis in ipsa: quia
post resurrectionem nullum corpus erit agens in alterum, praecipue ad corruptionem
inducendam per actionem naturae; sed erit actio tantum ad puniendum
ex ordine divinae iustitiae; unde illa corpora poenam non patientur quibus
poena sensibilis ex divina iustitia non debetur. Corpora autem sanctorum erunt
impassibilia, quia deficiet in eis potentia ad patiendum; et ideo impassibilitas
erit in eis dos, non autem in pueris.
ARTICULUS 2
Utrum pueri non baptizati sentiant in anima afflictionem spiritualem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod pueri non baptizati afflictionem spiritualem in anima sentiant.
Quia, sicut dicit Chrysostomus, in damnatis gravior erit
poena quod Dei visione carebunt, quam quod igne inferni cremabuntur. Sed
pueri visione divina carebunt. Ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient.

Torna all'inizio