Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 511


misericordiam illius, qui concessit mihi amorem firmandum
in cordibus vestris obedire mihi quod compleat mihi ut obediam
ei, et quod cum aliquibus mundi delectationibus me non implicet
propter quas pro bonis vestris non me intromittam. Deinde misit
dicendo per suas litteras magistratibus locorum omnium regni
sui: Alexander Macedo, tali et tali. Deus est dominus meus et
vester, creator meus et vester, creator celi et terre, astrorum,
montium et maris, qui posuit in animo meo sui notitiam et timorem,
et stabilivit me ad sua servicia, obligans me quia me
creavit et statuit me unum ex illis quibus boni et electi procedunt.
Igitur refero gratias ei propter bona que conferre cepit et
supplico incepta compleri. Scitis enim quod patres nostri et vestri
omnes ydola adoraverunt nec nocentia nec juvancia, nec videncia
nec audientia; et qui rationem habent intellectus, necessario verecundiam
habent de se ipsis si adoraverint ymmagines manu
factas; unde ad cognoscendum Deum redeatis et ad serviendum
ei, et unitati credite que magis meruit lapide isto. Et transmisit
etiam litteras significando sue milicie vitam suam et voluntatem
suam, mandans quod se necessariis communirent ad
inimicos eorum et suos impugnandum, et quod ipso inducerent
et invitarent eos ad unitatem credendam, impugnantes illos qui
credere denegarent. Receptis vero suis litteris et lectis, moventes
se devenerunt ad eum bene muniti; et ordinans eos, iussit eis
dare stipendia. Milites vero ipsi invenerunt eum ita robustum,
sic magnanimum et sic liberalem, quod nunquam visus fuit rex
similis ei; et post, cum mansuetudine magna et cum laudabilibus
moribus rectum satis et pium pauperibus et debilibus se
exhibuit, fortem vero valde ad Dei servicia et Deum timentem,
et ex hoc cogitaverunt homines quod deberet esse magnificus.
Eodem vero regnante et proficiente, dirigentibus se suis negociis,

Torna all'inizio