EXPOSITIO TEXTUS
«Ad patiendum humor et humus; ad faciendum aer et ignis aptitudinem
habent». Videtur hoc esse falsum: quia in aqua dominatur qualitas activa, scilicet
frigidum; et ita videtur magis esse activa quam aer in quo dominatur qualitas
passiva, scilicet humidum. Et dicendum, quod ista obiectio procedit, considerata
actione et passione secundum qualitates activas et passivas. Sed aliter
est, si consideretur secundum formas substantiales quae sunt prima principia
actionis; quanto enim aliquid est magis subtile, magis est activum, quia plus
habet de forma; et grossum est magis passivum, quia plus habet de materia.
«Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit, perplexam
quaestionem proponit». Hic movetur quaestio habens tres partes secundum
tres modos quibus potest divina apparitio aestimari. Unus modus est ut
aliqua nova creatura creetur ad hoc quod in ea Deus appareat, et hoc verum
est si per creationem intelligatur formatio corporis facta per ministerium
Angelorum. Secundus modus est ut Angeli corpora naturaliter unita diversimode
transforment ad exprimendum diversas similitudines. Tertius modus est ut
supra corpora quae habent, alia grossiora assumant, quasi indumenta quibus
induantur: et utrumque istorum falsum est, quia supponit Angelos habere corpora
naturaliter unita.
«Visibile enim quidquam non est quod non sit mutabile». Istud absolute verum
est, si intelligatur de visu exteriori: quia omne visibile est corpus naturale, et
omne corpus naturale est mobile vel secundum locum vel alio modo.
«Daemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animae».
Energia dicitur ab en quod est in, et ergia, quod est labor, et geos, quod
est terra et convenit his qui interius terrestri et melanchonico humore laborant:
quia tales usu rationis privantur; ideo energumeni etiam dicuntur illi qui interius
a daemone possidentur.
|
|