avarum, distributa per plures suscipit incrementum. c. 83r.a
Quod Virgilius sensit dicens: " Primo advulso, non
deficit alter Aureus et simili frondescit virga metallo"
Ergo se ramo aureo, idest sciencia, induet quisquis
vult inspicere que sunt virtutum premia, que viciorum
pene et que in hac vita hominibus conferuntur.
Sed hunc ramum Virgilius in silvis latere dixit2, ut daret
intelligi quod in confusione huius vite sciencia versetur
circa res difficiles et obscuras, iuxta id Oracii: " Inter
Achademie silvas, querere verum" etcetera. Eciam
posset dici quod per ramum aureum datur intelligi littera
Y quam, teste Servio super preallegato VI et Ysy.
in primo li. Ethi. ad designandum humanam vitam Pictagoras
sauius adinvenit. Nam prima pars eius littere, que
est inferius subtilis, primam hominis designat etatem, puericiam
scilicet, secundum unam etatum divisionem; et ipsa
nec se adhuc viciis nec virtutibus confirmavit. Ipsa deinde
littera dividitur in partem dextram et sinistram. Pars sinistra
viam significat viciorum, que, plana et ampla, ducit
ad mortem, cum scribat Seneca, in Furente, loquens de via
|
1
5
10
15
20
|