Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 469


EGRITUDINES TOCIUS CORPORIS
De cephalitico. — Stili officio executioni mandemus in exordio
causarum precedentium singna et curas illius ardue passionis et
horribilis que cephalica dicitur, ad alias transituri. Notandum tamen
quod nisi mansurus fuerit dolor, et non unius mensis neque
duorum tantum, cephalicus dici non debet. Nativitas ergo illius
multifariam spargitur. Fit enim aut ex ira, aut ex calore, aut ex
frigiditate et ex humoribus et multis aliis; sed, ut ista et multa
alia omittamus, dicamus ad presens de illa que fit de humoribus.
Dicit Galienus substantiam capitis IIII disponi humoribus, quod
ita ostendit: in primis capitis prora sanguine disponitur, pupis
vero flegmate dextra vero colera, sinistra possidetur a melancolia.
Vide tamen quod multociens laborat quis privata causa, multociens
remota; privata, quando in templo ipsius capitis materia
est, scilicet in cerebro; remota, cum materia stomaci et intestinorum
fumat in cerebrum. In primis de materia stomaci flegmatica,
postea de aliis humoribus ibi contentis est dicendum. Cujus
signa hec sunt: Dolor est interpolatus, oculi lipposi inveniuntur,
facies livida et quandoque tumida apparet, urina alba et spissa. In
principio tribuas eis oximel, ut flegma dividatur viscosum, et post
cenam vomitum provocabis et eiciatur. His factis purgabis cum
yerapigra Galieni, theodoricon yperiston. Si autem preposterum
ordinem servaveris, non tibi factum arridebit. Medicina namque,
a multitudine humoris suffocata, extinguitur, non potest operari,
ut de calido ferro patet in cera. Facias eis in naribus infusiones
de aurea alexandrina vel diacastoreo aqua frigida distemperatis. Sternutatorium
postea de castoreo et euforbio vel do elleboro componas.
Isti tales nec estum nec frigiditatem ferre valent; aliquando
pro nimio dolore quasi mortui jacent; facias eis fumigium cum imbuto
de laudano, pulegio vel sagapino vel asa fetida. Contingit istas
multociens pro amicis vel sua ingluvie nociva comedere, unde nula

Torna all'inizio