litteram intelligi ut multi diligentes uxores patrem  
et matrem relinquant. Et hoc est;  Verumtamen et  
 vos , etc. 
20. AUGUST. (lib. XII  Contra Faust Manich ., c. 9,  
t. VI.)  Relinquet homo . Quis enim non agnoscat  
Christum eo modo reliquisse Patrem;  qui cum in  
 forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se  
 aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam  
 servi accipiens?  Reliquisse etiam matrem Synagogam  
Judaeorum Veteri Testamento carnaliter inhaerentem  
et adhaesisse uxori suae Ecclesiae [ al . sanctae] ut  
pace Novi Testamenti essent duo in carne una, quia  
cum sit Deus apud patrem, per quem facti sumus,  
factus est participes noster, ut illius capitis corpus  
esse possemus. 
21. ID. ( Exposit. in Evang. Joan . 10, t. IX.)  Et matrem .  
Quomodo reliquit matrem? Relinquendo Synagogam  
Judaeorum, de qua secundum carnem natus est  
Christus. 
22. LANFR.  Sacramentum . Quod de viro et uxore  
dicit, et ad litteram intelligendum est secundum  
saeculi consuetudinem, et spiritualiter de Christo et  
Ecclesia. Patrem Christus relinquere visus est,  
quando semetipsum exinanivit, et formam servi  
accepit. Matrem Synagogam, ex qua natus est, reliquit;  
quando ipsa in sua infidelitate persistente,  
ad praedicandum gentibus apostolos misit, et ex  
eorum conversione, Ecclesia congregata, quasi  
sponsae sponsus adhaesit, cum qua unigenitus est in  
carne una; quia carnem quam de virgine sumpsit,  
in missa et celebritatibus, quotidie Ecclesia  
sumit. 
23.  Verumtamen . Quasi diceret: quamvis ergo  
hoc sacramentum in Christo et Ecclesia intelligam  
spiritualiter, verumtamen vos a morali intellectu  
historiae nolite recedere. 
CAP. VI.—1. LANFR.  Quod est mandatum primum . 
In prima quidem tabula tria fuere mandata 
ad Deum pertinentia, id est:  Non adorabis deos  
  |  
  |