Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 290


Ad quintum dicendum, quod imago Dei et similitudo dicitur de anima et de gratia;
sed diversimode: quia anima dicitur imago secundum hoc quod Deum imitatur;
sed gratia dicitur imago, sicut illud quo anima Deum imitatur; sicut corpus
figuratum alio modo dicitur imago quam figura ipsa: unde cum non eodem
modo anima et gratia dicantur imago, non sequitur, si anima est incorruptibilis,
quod gratia non corrumpatur; immo cum corrumpitur, simul etiam in nihilum
redit.
ARTICULUS 3
Utrum gratia sit in potentia, vel anima, sicut in subiecto
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia sit in potentia animae sicut in subiecto. Illud enim quod
naturalibus superadditur, inter naturalem causam et effectum medium non
cadit. Sed gratia naturalibus superadditur. Cum igitur potentia sit effectus
naturalis ipsius essentiae, videtur quod gratia non cadat medium inter essentiam
et potentiam; et ita non sit in essentia sicut in subiecto, sed magis in
potentia.
2. Praeterea, illud quod est immediatum principium actus, est potentia: quia
sicut potentia ab essentia, ita operatio a potentia procedit. Sed gratia immediate
ordinat ad actum: quod ex definitione eius patet: dicitur enim gratia gratuitum
Dei donum quod bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. Ergo
videtur quod gratia sit in potentia sicut in subiecto.
3. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod gratia praeparat voluntatem: non
autem nisi sicut accidens praeparat subiectum. Alibi etiam
dicit, quod gratia se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum. Cum
igitur voluntas sive liberum arbitrium sit potentia, videtur quod gratia sit in
potentia sicut in subiecto.
4. Praeterea, gratia opponitur culpae. Sed omne vitium, ad minus actuale, est
in aliqua potentia sicut in subiecto. Cum igitur opposita sint circa idem, videtur
quod gratia etiam sit in potentia animae sicut in subiecto.
5. Praeterea, habitus infusi et acquisiti non differunt nisi secundum principium
efficiens: constat enim quod ad eosdem actus in specie ordinantur. Sed habitus
acquisiti sunt per prius in potentia quam in essentia: non enim sunt in essentia
nisi mediante potentia. Ergo et habitus infusi: non igitur gratia est in essentia
animae sicut in subiecto, sed magis in potentia.

Torna all'inizio