Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 601


INCIPIT VII.
Eodem itaque die prefati pontificis corpore in ecclesia sancti Salvatoris humato,
cum circa sepulturam eius venerabilis Ildebrandus esset occupatus, factus est derepente
concursus clericorum, virorum ac mulierum clamantium: "Ildebrandus episcopus".
Quo audito venerabilis archidiaconus expavit, et velociter volens populum placare
cucurrit ad pulpitum; sed eum Ugo Candidus prevenit et populum sic allocutus est:
"Viri fratres, vos scitis, quia a diebus domni Leonis papę hic est Ildebrandus, qui
sanctam Romanam ecclesiam exaltavit et civitatem istam liberavit. Quapropter, quia
ad pontificatum Romanum neque meliorem neque talem, qui eligatur, habere possumus,
eligimus hunc, in nostra ecclesia ordinatum virum, vobis nobisque notum et per omnia
probatum". Cunque cardinales episcopi sacerdotesque et levitę et sequentis ordinis
clerici conclamassent, ut mos est: "Gregorium papam sanctus Petrus elegit", continuo a
populo trahitur rapiturque et ad Vincula beati Petri - non ad Brixianorium - invitus
intronizatur. Qui sequenti die secum mente pertractans, ad quantum periculum
devenisset, cepit estuare et mestus esse, tamen collectis fidei et spei viribus, quid
potissimum faceret, non aliud invenit, quam ut regi suam notificaret electionem et per
eum, si posset, sibi papale impositum onus devitaret. Nam missis ad eum continuo
literis et mortem papę notificavit et suam ei electionem denunciavit, interminatusque,
si eius electioni assensum prebuisset, nunquam eius nequiciam pacienter portaturum.
Sed longe aliter evenit, quam speravit. Nam rex ilico misit Gregorium Vercellensem
episcopum, Italici regni cancellarium, qui eius electionem firmaret et eius interesset
consecrationi. Quod et factum est. Nam in ieiunio pentecostes sacerdos ordinatur
et in natale apostolorum ad altare eorundem a cardinalibus secundum antiquum
morem episcopus consecratur. Cuius consecrationi interfuit imperatrix una cum excellentissima
Beatrice duce, tunc vidua. Nam ante paucos dies magnificus dux Gotefridus
obierat.
Venerabilis vero pontifex, mox ut curam sanctę Romanę ecclesię suscepit, nil
melius esse deliberavit quam in primordio regem ammonere, ut episcopatus non venderet
seseque subiectum esse sancte Romanę ecclesię recognosceret. Nam continuo
huius sancte legationis ministram fecit esse gloriosam imperatricem, eiusdem regis
matrem, habentem secum in comitatu venerabiles episcopos Girardum Ostiensem et
Ubertum Prenestinum et Rainaldum Cumanum. Que Alpes transiens filium in partibus
Baioarię invenit Quid plura? Legatis Romanis a rege honorifice susceptis, cum
per multos dies sermonem correctionis ab eis cotidie audiret, ad ultimum V suos
familiares, quos ante beatus excommunicaverat Alexander, a suo prohibuit colloquio.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio