8. Quare, si bene recolimus summa summis esse digna iam
fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus
videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus
isto solo sunt stilo canenda: videlicet salus, amor et virtus et
que propter ea concipimus, dum nullo accidente vilescant.
9. Caveat ergo quilibet et discernat ea que dicimus; et quando hec
tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure
secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum,
secure plectrum tum movere incipiat.
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet,
hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii
et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest. Et hii
sunt quos poeta Eneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente
virtute sublimatos ad ethera deorumque filios vocat, quanquam
figurate loquatur.
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque
immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe
canenda prorumpunt; et a tanta presumptuositate desistant, et si
anseres natura vel desidia sunt, nolint astripetam aquilam
imitari.
V
1. De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur vel saltim
totum quod operis est nostri: quapropter ad superbiam
carminum festinemus.
2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversis
carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni
faciunt:
|
|