Carnis onus pureque animam transmiserit aure
Hoc etiam monuisse velim, nil gratius illi,
Qui celum terrasque regit, dominoque patrique
Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes
Conciliumque hominum sociatum legibus equis.
Quisquis enim ingenio patriam seu viribus alte
Sustulerit sumptisque oppressam adiuverit armis,
Hic certum sine fine diem in regione serena
Expectet vereque petat sibi premia vite
Iustitia statuente Dei, que nec quid inultum,
Nec pretio caruisse sinit.» Sic fatus, amoris
Admovitque faces avido stimulosque nepoti.
Ecce autem interea venientum turba, nec ulli
Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus
Sidereoque levis fulgebat lumine amictus.
Augusta pauci procul omnes fronte preibant
Iam senioque graves et maiestate verendi.
«Hec acies regum est, quos tempora prima tulerunt
Urbis» ait «nostre; frons arguit inclita reges.
Romulus ecce prior, famosi nominis auctor,
Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantus
Ardor inest animo. Talem ventura petebant
Regna virum. Venit incessu moderatior alter,
Religione nova populum qui temperet acrem.
Hic virtute prius patrie Curibusque Sabinis
Insignis, nostramque ideo transvectus in arcem est.
|
490
495
500
505
510
|