Ex affectu, quem ad illustris memorie patrem vestrum habuimus, debitores nos vobis esse fatemur ,
sed iam ex persona vestra, que Deo et ecclesie, ut asseritur, est devota, incipimus plus debere. Vestrum
igitur erit expetere debitum, ut placebit, et nostrum exsolvere iuxta posse. Ad hec de .. ex
parte vestra transmissis ad gratiarum vobis assurgimus actiones, pro dono petentes dona non mitti,
eo quod in amicis manum non requirimus, cordis liberalitate contenti.
VIII 23
In aureo calice, quem misistis, et mittentis et recipientis notatur affectus: mittentis in metalli excellentia,
quod profertur, recipientis in dignitate ministerii, cui debetur. Quanto ergo maiori deputatur
officio, tanto magis contrahitur debitum gratiarum. Verum cum sit, qui solvere possit plus homine,
sic nos tenemur ad grates, quod nihilominus illum, qui plus ceteris adicere poterit, relinquimus
debitorem. Decet enim, ut illi mittens offeratur in misso, qui unigenitus Deo patri misse mysterio
in reparatione salutis offertur.
VIII 24
Dilectus in Christo I., ecclesie Neapolitane cimiliarcha, nobis ascribit illud honoris et gratie, quod
illi prudentia vestra fecit; videlicet, quod quasi per vos nos satisfecisse videamur eidem. Hanc igitur
gratiam plenis prosequimur actionibus gratiarum, rogantes, ut continuetur in ipso favoris vestri
liberalitas gratiosa.
VIII 25
De vino Greco grates referimus et super hiis, que missa pagina continebat, volumus id, quod vultis,
licet rogemur, ut pro alio scribamus .. abbati. Si tamen contingat nos scribere, informabimus secundum
iustitiam scriptum nostrum.
VIII 26
|
|