Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 552


ad habitatores regni non forefacere in ea quae aliquo modo
ordinantur ad regem. Huiusmodi autem sunt possessiones
propriae, et debita iura regni: quia in hoc videntur ipsum
contemnere et parvipendere, si iniuste et absque iussione
regia manum apponunt in ea, quae ad regem spectant.
Decet ergo omnes cives et universaliter omnes habitatores
regni ab ipsa infantia provocare filios ad dilectionem
regis: instruere eos quomodo debeant honorare regem,
obedire ei: non forefacere ei subiectas, nec in aliqua iura regni.
Pessimum est enim (ut dicitur 7. Pol.) non instruere
pueros ad virtutem, et observantiam legum utilium: et
ad observandum ea quae requirit politia,vel regimen regni,
in quo existit: semper enim amamus prima magis; et
illud ad quod primo instruuntur iuvenes, sunt magis proni
ad observandum.
Quomodo reges, et principes debeant se habere
ut amentur a populo, et quomodo ut timeantur,
et quod licet utrunque sit necessarium,
amari tamen plus debent
appetere quam timeri.
Cap. XXXVI.

Quoniam in I. lib. promisimus nos dicturos quomodo
reges et principes debeant se habere ut amentur a
populo, et quomodo timeantur: volumus hic exeque qualiter
fieri hoc contingat. Sciendum itaque quod ut reges et principes
communiter amentur a populo, tria potissime in se habere
debent. Primo quidem essse debent benefici, et liberales. Secundo
fortes et magnanimi. Tertio aequales et iusti. Primum autem
sic patet. Nam vulgus non percipit nisi sensibilia bona, ideo
beneficos, et liberales in numismata, et in ea quae possunt numismate
mensurari, amat, et reveretur. Ideo dicitur 2. Rheto.
cap, de amore quod populus amat, et honorat beneficos
in pecunia, et liberales. Secundo ut reges amentur in populo,

Torna all'inizio