Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 258


ARTICULUS 5
Utrum liberum arbitrium distinguatur tripliciter
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter distinguatur liberum arbitrium tripliciter.
Secundum enim diversos status libertas arbitrii variatur. Status autem hominis
quatuor in littera assignantur. Ergo et quatuor libertates arbitrii distingui
debent.
2. Praeterea, plus differt peccatum a iustitia quam peccatum a miseria; cum
prima se habeant ut opposita, secunda ut causa et effectus. Si ergo assignatur
alia libertas a peccato et a miseria, multo fortius debet distingui etiam alia
libertas a peccato et a iustitia.
3. Praeterea, Anselmus dicit, quod posse peccare
neque est libertas neque pars libertatis. Sed libertas a iustitia est secundum hoc
quod est posse peccare. Ergo videtur quod inconvenienter libertatem talem
assignet.
4. Praeterea, sicut differt peccatum et iustitia, sic differt gloria et miseria.
Si ergo contra libertatem a peccato ponit libertatem a iustitia, videtur quod
etiam contra libertatem a miseria deberet ponere libertatem a gloria.
5. Praeterea, necessitas, quaedam miseria est. Sed pars non debet dividi contra
totum. Ergo inconvenienter libertatem a necessitate dividit contra libertatem a
miseria.
6. Praeterea, Bernardus, distinguit triplicem libertatem,
scilicet libertatem arbitrii, libertatem consilii, et complaciti. Cum igitur horum
Magister mentionem non faciat, videtur insufficiens in libertatis distinctione.
Solutio
Respondeo dicendum, quod libertas in sui ratione negationem coactionis includit.
Omnis autem privatio distinguitur secundum ea quae privantur; unde
secundum ea quae cogere possunt vel impedire, oportet libertatis distinctionem
sumi. Ut autem prius dictum est, duplex est coactio: quaedam perfecta, quae
quidem simpliciter coactio dici potest; et quaedam est imperfecta, quae potius
impulsio quam coactio dicitur. Si ergo consideretur libertas secundum quod
removetur perfecta coactio, sic erit libertas a coactione et necessitate; quae
quidem per se et semper liberum arbitrium sequitur; unde in littera dicitur,
quod in omnibus invenitur, sine qua peccatum imputari non posset. Si autem
dicatur libertas per remotionem impellentis seu impedientis, hoc est dupliciter:

Torna all'inizio