Promulgari  leges dicimtur, cum primum in vulgus eduntur,  
quasi provulgari.  
 Promulco  agi dicitur navis, cum scapha<e> ducitur fune.  
 Principalis  castrorum porta nominatur, quod in eo loco  
est, in quo principes ordines tendunt.  
 Praenominibus  feminas esse appellatas testimonio sunt  
Caecilia et Taracia, quae ambae Gaiae solitae sint appellari,  
pari modo Lucia et Titia.  
 Prym<n>esius  palus, ad quem funis nauticus religatur, quem  
alii tosillam dicunt.  
 Procare  poscere. Unde procaces meretrices ab assidue poscendo,  
et proci uxorem poscentes in matrimonium.  
 Procellunt  procumbunt.  
 Proculum  inter cognomina eum dicimt, qui natus est patre  
peregrinante a patria procul. Proculos sunt qui credant  
ideo dictos, quia patribus senibus quasi procul progressis  
aetate nati sunt.  
 Procapis  progenies, quae ab uno capite procedit.  
 Procincta classis  dicebatur, cum exercitus cinctus erat Gabino  
cinctu confestim pugnaturus. Vetustius enim fuit multitudinem  
hominum, quam navium, classem appellari.  
 Procitant  provocitant. Citare enim vocitare est, unde procet  
et prociet.  
 Procat  dicebant pro poscit.  
 Procalare  provocare ex Graeco kalein, id est vocare. Unde  
kalendae, calumnia, calones et caculae et calatores.  
 Procera  prolixa et in longum producta, quasi ex cera ob  
eius facilitatem. 
  |  
  |