moribus adornato, et aliis nobilibus multis, qui in historia numerantur
captionis illius.
Anno Domini MCCXIX capta fuit Dalmiata per Christianos.
Anno Domini MCCXX Fridericus filius imperatoris Henrici
coronatus fuit a papa Honorio III in festivitate sancte Cecilie
virginis et martyris Rome in ecclesia Beati Petri, et uxor eius
regina Constantia in imperatricem cum omni pace Romanorum
(quod vix unquam auditum est de aliquo imperatore); et imperavit
XXX annis et diebus XI; et eodem festo quo fuit coronatus
obiit in Apulia, in parva civitate que appellatur Florentinum,
prope Nuceriam Saracenorum. Item millesimo supraposito
obsessum fuit castrum Gonçage a Reginis, Parmensibus et Cremonensibus,
quod detinebatur a Mantuanis et a comite Alberto
de Casaloddo de episcopatu Brixie. Et in eodem anno incepta et
cavata fuit Taleata, id est incisa, et positus fuit Padus in ea. Et
captum fuit castrum Bondéni a Mantuanis, Veronensibus, Ferariensibus
et Mutinensibus, die Martis XV° exeunte Iunio. Et eodem
anno, sub eodem millesimo, die X intrante Augusto, in festo
sancti Laurentii, fuerunt superati, fugati et capti Mantuani ab
hominibus de Bedullo, qui venerant de Fabricis et de Campagnola
ad Bedullum comburendum et depredandum.
Anno Domini MCCXXI obiit beatus Dominicus octavo Ydus
Augusti. Et ego, frater Salimbene de Adam de civitate Parmensi,
hoc eodem anno natus sum in mense Octobri, VII° Ydus Octobris,
in festo [sancti] Dyonisii et Donini. Et dominus Baliánus de
Sydone, magnus baro ex Francia, qui venerat de ultramarinis
partibus ad imperatorem Fridericum secundum, me de sacro
fonte levavit in baptisterio Parmensi, quod erat iuxta domum
meam, sicut referebant michi mei. Sed et frater Andreas ultramarinus
de civitate Achon ex Ordine fratrum Minorum, qui erat
cum predicto domino et de familia sua et itineris socius, qui vidit
et recordabatur, hoc idem dixit michi.
Anno Domini MCCXXII destructe fuerunt fovee civitatis
Imole a Bononiensibus et Faventinis, et porte eiusdem civitatis
portate fuerunt in civitatem Bononie. Et in eodem anno, in
Nativitate Domini nostri Iesu Christi, fuit maximus terremotus
|
|