voces Lombardorum ministrorum et custodum apud Lugdunum,
et procuravit et fecit ut frater Iohannes de Parma esset generalis
minister. Notus fuit summo pontifici domino pape Innocentio
quarto frater Anselmus Rabuinus. Habitabam in conventu Pisano,
et frater Anselmus erat minister Terre Laboris, et misit michi
litteras ut cum fratre meo Guidone de Adam irem ad habitandum
cum eo in provincia sua, sed non fuit nobis consultum a fratribus
Pisani conventus eo quod diligebant nos.
Septimus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Bartholomeus
Guisculus de Parma, magnus prolocutor et magnus Ioachita,
curialis et liberalis homo, magister in gramatica in seculo,
honeste et sancte vite in Ordine. Scribere, miniare et predicare
sciebat. De quo supra sufficienter dixi.
Octavus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Guidolinus
Ianuarius de Parma, qui fuit litteratus homo et bonus cantor.
Optime cantabat in cantu melodiato, id est cantu fracto,
et de cantu firmo melius cantabat quam vocem haberet, quia
valde gracilem vocem habebat. Bonus fuit dictator et bonus et
pulcher scriptor et bonus corrector ad mensam in conventu Bononie.
Optime enim textum Biblie noverat; et honeste vite et sancte
fuit, ita ut diligeretur a fratribus. Bononie obiit, sepultus in
loco fratrum Minorum, requievit in pace.
Nonus socius fratris Iohannis de Parma frater Iacobinus de
Berceto fuit. Hic fuit honeste et sancte vite et bonus predicator
et magnam vocem habens. Ariminensis conventus guardianus
fuit.
Decimus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Iacobus
de Axandris de Mantua, homo honeste et sancte vite et optimus
in decretalibus et in consiliis dandis. Minister aliquando in Sclavonia
fuit, que Dalmatia appellatur.
Undecimus, frater Drudo, minister Burgundie, lector in theologia,
qui qualibet die de influentiis divinis fratribus predicare
volebat, ut auribus meis audivi, cum in Burgundia essem cum eo.
Hic fuit nobilis homo et pulcher et honeste et sanctissime vite,
plus quam credi possit. Nam ultra humanam estimationem miro
modo fuit Deo devotus. Hunc duxit secum frater Iohannes de
|
|