qualis esset processus verborum excusationis eius. Et
rediens nuncius ad regem permutauit verba regi et dedit ei
responsum vt eius fallacia magis a rege contestaretur. Et
turbatus ob hoc, leo mandauit ipsum educi et interfici.
Et cum peruenisset hoc ad aures matris leonis, que inquisiuit
factum et misit ad eos qui ducebant ipsum ad interficiendum,
quod superstarent ad hoc, donec cum leone loque-:
retur. At illi eius mandatum obseruarunt. Et cum venisset
mater leonis ad filium, dixit ei: Qua offensa, fili, mandasti
interficere vulpem? Cui leo retulit factum. Et ait ad eum
mater: Multum festinasti ob hoc perdere ipsum. An nescis
quoniam vir agens sua facta festinanter precipitabitur et
penitebit. Agit autem vir prudens sua facta suauiter et non
penitebit, et qui promptuosus est in suis negociis factum
recolligit contristationis, cum penituerit sibi processus. Propter
hoc non est in mundo cui adeo necesse sit res inquirere
et superstare deliberationi mandatorum suorum sicut regi,
quoniam mulier in suo viro confidit et filius in patre, discipulus
quoque in suo doctore, exercitus vero in suo principe,
Deum colens in obseruatione mandatorum, populus autem in
regibus, reges quoque in timore Dei et iusticia et bonis operibus
et in larga prouisione. Caput vero sapientie regum est
cognoscere homines et eos in suis dignis gradibus collocare et
non omnia verba recipere a quibusdam et pacem inter eos
firmare; semper etenim inuident pro dignitatibus et alter
querit alterum. Tu igitur non debes omnia credere nec decet
te postquam quis placuerit tibi, ipsum in tuum specialem
socium recipere, et quia ordinasti vulpem fidelem tue domus
a die qua cognouisti ipsum vsque hodie et non percepisti de
eo nisi bonos mores et fidem et cordis simplicitatem, (et) nunc
contra eum indignaris. Quoniam exiuit rumor ad aures
omnium tuorum principum, qui viderunt gloriam quam ei
contulisti, et nunc commotus es contra ipsum pro vno frusto
|
|