AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius loquitur de agnitione perfecta,
quae visionem includit.
Ad secundum dicendum, quod in cor ascendit quod per operationem cordis formari
potest; et hoc est quod videtur: et per istum modum quae praeparavit
Deus diligentibus se, in cor hominis non ascendunt.
Ad tertium dicendum, quod cognitio fidei ortum habet a sensu, inquantum
significationes nominum, quae proponuntur sensibus, cognovit; sed haec deficiunt
a repraesentatione eius circa quod est fides proprie; ideo fides non habet
cognitionem perfectam.
Ad quartum dicendum, quod illud proprie dicitur praesens cuius essentia intellectui
vel sensui praesentatur: et quia hoc facit visionem, ideo dicit Augustinus,
quod videntur praesentia, sed creduntur absentia: et propter hoc etiam fides
assimilatur auditui, quia de absentibus est, sicut auditu cognoscimus quae, cum
sint absentia, nobis recitantur.
ARTICULUS 3
Utrum necessarium sit homini
credere aliquid cuius non habet scientiam
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod non sit necessarium quod homo credat aliquid cuius non habet
scientiam neque visionem, super naturalem rationem existens. Nulli enim rei
perfecte providetur, nisi sibi conferantur ea per quae potest in finem suum
devenire. Sed humanae naturae in sua creatione sufficienter divina providentia
providit. Ergo ei tribuit ea per quae possit in finem suum tendere; et ita videtur
quod ratio naturalis sufficienter hominem in finem ordinet; et ita non oportet
quod aliqua supra rationem credat.
2. Praeterea, ultimus finis nostrae vitae est Deus, inquantum est summum
bonum. Sed aliquid esse summum bonum, est probatum per rationem naturalem.
Ergo non oportuit aliquid aliud credere supra rationem naturalem ad ordinationem
hominis in finem.
3. Praeterea, sapientia divina in infinitum nostram rationem excedit. Ergo infinita
sunt in sapientia Dei quae nostram rationem excedunt. Sed non de omnibus
illis possumus habere cognitionem. Ergo pari ratione nec de aliquibus quae
supra rationem sunt: quia de similibus est idem iudicium.
SED CONTRA, ubi est altior vita, debet esse altior operatio vitae. Sed vita gratiae
est altior quam vita naturae. Ergo et cognitio gratiae debet excedere cognitionem
naturae, cum cognitio sit operatio vitae.
|
|